» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2167

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1539-06-20
            received [1539]-07-03

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 391-394 (341-344)

Prints:
1HE 1 No. 54, p. 75-76 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo

Reverendissime Domine, domine observatissim[e].

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Opus Reverendissimae Dominationis Vestrae iam est sub prelo: duo quaterniones impressi sunt, quos mitto. Sed prior quaternio reicietur, habet enim in se menda aliquot, quae in proba, ut vocant, non extant, quemadmodum ipsa Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Sed et in altero „reprobris” pro „reprobis” positum est, quod mihi videtur esse tolerandum. A me nihil diligentiae in corrigendo praetermittitur, semel atque iterum perlego, priusquam excudatur, utcumque sim occupatissimus. Nam Glandinus non minus esse videtur in pistrino suo occupatus. Primum folium extremo loco imprimetur: exspecto enim, quae sit futura rerum istarum catastroph[e].

Si, ut spes est, episcopatum assecutus fuerit dominus vicecancellarius, illi et gratulabor, et una opus dicabo. Sin, quod absit, spes nos nostra frustrabitur, dicabitur illi nihilominus, sed gratulandi causa futura non esset. Rogat Vietor, ut se Dominationi Vestrae Reverendissimae commendem, quo velit habere rationem laboris et impensae, quam facit, nam dominus Georgius Hegel negat se quicquam in mandatis habere.

Nova huc per nuntium Valachi non satis laeta sunt allata. Caesarem Turcarum tripartitum exercitum habere; uno contra Sophi, alio contra Germanos, tertio contra Hungaros uti velle. Pontem in Danubio fecisse, quo minore negotio copias traducere queat; arcem in Valachia extruxisse; Tartaris negotium dedisse, ut popularentur ditiones serenissimae maiestatis regiae utque castrum Braczlaw obsidione cingerent, si potiti eo essent, quod absit, sibi traderent. Haec ex mandato domini sui regiae maiestati nuntius narravit. Neque est habita dictis eius fides, neque prorsus etiam abrogata. Certiora exspectamus per dominum Vielamowski, nuntium apud caesarem Turcarum serenissimae maiestatis regiae. Quod is attulerit, faciam de eo Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem.

Ecce autem nova hodie sun[t] ab eodem vayvoda Valachiae allata laetissima, quae vera quidem esse optamus, sed ne quid fraudis subsit, metuimus. Turcarum tyrannum ex hac vita excessisse, filium eius in acie cecidisse, totum exercitum ad internecionem usque per Sophi deletu[m] esse. Haec pro certis nuntiari iussit Valachus praefecto Camienecensi atq[ue] una petiit ab eo auxilia, quo in hac rerum Turcicarum perturbatione possit exigere e ditione sua Turcas atque arcem, quae ab eis munitur, intercipere. Sed omnia nobis hoc tempore sunt suspecta. Si vera sunt haec, confirmabuntur brevi. Faxit autem Deus, ut vera sint.

Serenissima maiestas regia, Deo sit gratia, bene aut meliuscule potius valet. Fuit certe in maiore prope periculo quam anno superiore. Deus nos adhuc respicit. Quem precor, ut Vestram quoque Reverendissimam Dominationem servet incolumem. Cuius me gratiae commendo. Ioannes, Reverendissimae Dominationis Vestrae nepos, recte valet; nunc est apud me.

Cracovia, 12 Calendas Iulii 1539.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis