Opus Reverendissimae Dominationis Vestrae iam est sub prelo: duo quaterniones impressi sunt, quos mitto. Sed prior quaternio reicietur, habet enim in se menda aliquot, quae in proba, ut vocant, non extant, quemadmodum ipsa Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Sed et in altero „reprobris” pro „reprobis” positum est, quod mihi videtur esse tolerandum. A me nihil diligentiae in corrigendo praetermittitur, semel atque iterum perlego, priusquam excudatur, utcumque sim occupatissimus. Nam ⌊Glandinus⌋ non minus esse videtur in pistrino suo occupatus. Primum folium extremo loco imprimetur: exspecto enim, quae sit futura rerum istarum catastroph[e].
Si, ut spes est, episcopatum assecutus fuerit ⌊dominus vicecancellarius⌋, illi et gratulabor, et una opus dicabo. Sin, quod absit, spes nos nostra frustrabitur, dicabitur illi nihilominus, sed gratulandi causa futura non esset. Rogat ⌊Vietor⌋, ut se Dominationi Vestrae Reverendissimae commendem, quo velit habere rationem laboris et impensae, quam facit, nam dominus ⌊Georgius Hegel⌋ negat se quicquam in mandatis habere.
Nova huc per nuntium Valachi non satis laeta sunt allata. ⌊Caesarem Turcarum⌋ tripartitum exercitum habere; uno contra ⌊Sophi⌋, alio contra ⌊Germanos⌋, tertio contra ⌊Hungaros⌋ uti velle. Pontem in ⌊Danubio⌋ fecisse, quo minore negotio copias traducere queat; arcem in ⌊Valachia⌋ extruxisse; ⌊Tartaris⌋ negotium dedisse, ut popularentur ditiones
serenissimae
⌊maiestatis regiae⌋ utque castrum Braczlaw obsidione cingerent, si potiti eo essent, quod absit, sibi traderent. Haec ex mandato domini sui ⌊regiae maiestati⌋ nuntius narravit. Neque est habita dictis eius fides, neque prorsus etiam abrogata. Certiora exspectamus per dominum ⌊Vielamowski⌋, nuntium apud ⌊caesarem Turcarum⌋
serenissimae
⌊maiestatis regiae⌋. Quod ⌊is⌋ attulerit, faciam de eo Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem.
Ecce autem nova hodie sun[t] ab eodem vayvoda Valachiae allata laetissima, quae vera quidem esse optamus, sed ne quid fraudis subsit, metuimus. ⌊Turcarum tyrannum⌋ ex hac vita excessisse, filium eius in acie cecidisse, totum exercitum ad internecionem usque per ⌊Sophi⌋ deletu[m] esse. Haec pro certis nuntiari iussit Valachus praefecto Camienecensi atq[ue] una petiit ab eo auxilia, quo in hac rerum Turcicarum perturbatione possit exigere e ditione sua ⌊Turcas⌋ atque arcem, quae ab eis munitur, intercipere. Sed omnia nobis hoc tempore sunt suspecta. Si vera sunt haec, confirmabuntur brevi. Faxit autem Deus, ut vera sint.
Serenissima
⌊maiestas regia⌋, Deo sit gratia, bene aut meliuscule potius valet. Fuit certe in maiore prope periculo quam anno superiore. Deus nos adhuc respicit. Quem precor, ut Vestram quoque Reverendissimam Dominationem servet incolumem. Cuius me gratiae commendo. ⌊Ioannes⌋, Reverendissimae Dominationis Vestrae nepos, recte valet; nunc est apud me.