Letter #2177
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-07-06
received [1539]-07-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Commendata servitute mea.
De comitiis quae sit sententia sacrae maiestatis regiae, iam antea cum ex meis litteris, tum ex ipsius etiam regiae maiestatis Reverendissima Dominatio Vestra cognovit. Facile patitur ea in Septembrem reici neque moleste fert in Maio mense habita non esse,cum iusta sit excusatio, quam attulit Reverendissima Dominatio Vestra ceterique domini consiliarii.
Quod dignitates attinet, verum est istud, quod proverbio dici solet, post festum venire miserum est. Iam fuerunt distributae me languente, priusquam litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis essent mihi redditae. De lacu, quemadmodum se res habeat, nihil attinet eadem toties repetere, prioribus meis litteris abunde perscripsi. Ego hisce diebus adversa sum valetudine conflictatus, totos decem dies intra aedium mearum parietes me continui. Hodie primum data est exeundi potestas.
Commendatio Reverendissimae Dominationis Vestrae quantum mihi sit profutura, nescio. Hoc ad me delatum est, quod cum admonita esset per scribam suum, hominem mei studiosum, ut responderet aliquid ad commendationem Reverendissimae Dominationis Vestrae, vultu non satis benigno, negavit eam partem responsionis indige[re]. Quicquid Divina Maiestas statuere de me fuerit dignata, id ego animo feram aequissimo.
Quod postulat a me Reverendissima Dominatio Vestra, ut illius propugnationem suscipiam, si qui contra eam aliquid moliri velint, quo de serenissimorum pri[n]cipum gratia eam deturbent, eius rei admoner[e] me non oportet. Neque enim meae ipsius rationes maiori mihi curae futurae sunt, quam erunt ea omnia, quaecumque ad Reverendissimam Dominationem Vestram pertinebunt. Hoc sibi certo persuasum habere debet.
Quod superest, commendo me et servitutem meam iterum atque iterum in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae Deumque precor, ut illam servet diu incolumem et felicem.
Datae Cracoviae, VI-a Iulii, anno Domini M-o D-o XXXIX-[o].
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor, Sam[uel] Macyeiovski [decanu]s et vicecancellarius
Nova haec sunt. Rediit nuntius a caesare Turcarum, pacem nobis et amicitiam attulit tantam, ut ad ipsos etiam Tartaros miserit tyrannus ille Turcarum, ne quid sacrae maiestatis regiae dicionibus negotii exhiberent. Qui quidem et ipse venturus huc exspectatur. Brevi, quid ab eo perfectum sit, cognoscemus. Sed qui se nobis amicum esse profitetur Turcarum tyrannus, is non obscure fert animo se esse alieno a serenissimo domino Hungariae rege, alieniore procul dubio futurus, cum de nece legati sui factus erit certior. Is enim paucis comitatus ad regem Hungariae missus, benigne ab eo acceptus, perfecta legatione dimissus est liberaliter. Qui vero ex cohorte regia adiunctus ei erat, ut curam eius gereret, neve rei alicuius penuriam pateretur, provideret, is cum eum discedentem esset comitatus, tertio a Buda lapide interfecit hominem atque aliquot eius comites spe pecuniae cuiusdam potiundae, quae fuerat Budae relicta. Rex re cognita misit, qui eum persequerentur, sed cum in dicionem Romanorum regis aufugisset, loci illius praefectus persequi eos ulterius non permisit. Verendum est, ne haec res ingentes turbas excitet.
De intercepto per Turcas nobilissimo emporio regis Portugaliae puto Reverendissimam Dominationem Vestram certiora istic habere. Hic adhuc rumor est, sed non omnino certus, deletum esse exercitum caesaris Turcici per Sophi, Persarum rege. Celantur haec fortasse per Turcas diligenter, ne qua permanent ad nos.
Cetera si potero, scribam deinceps Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cuius me gratiae commendo.