Letter #2179
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-07-07
received [1539]-07-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia epi paper damaged⌈[pi]pi paper damaged⌉scopo Varmiensi, do paper damaged⌈[do]do paper damaged⌉mino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Libellus Reverendissimae Dominationis Vestrae, quem ego doctis et bonis viris probatum iri confido, excusus iam est. Prima charta non prius imprimetur, quam fuerit aliquid de episcopatibus istis constitutum. In horas autem designatum iri quempiam Posnaniensem arbitramur, ita quod mora longa futura non est. Rumor est varius. Sunt, qui Praemisliensem episcopum ad eam sedem translatum iri putant. Quod quidem optarim, ut in locum eius succederet dominus vicecancellarius. Alii Luceoriensem, alii praepositum Laski, alii Sbanski, alii Vielamowski Posnaniensem fore asserunt. Sed et Chelmensis episcopus bene sibi pollicetur. Cor regis in manu Dei: emerget tandem aliquando aliquis.
Nova haec sunt. Rediit nuntius a caesare Turcarum, pacem nobis et amicitiam attulit tantam, ut ad ipsos etiam Tartaros miserit tyrannus ille Turcarum, ne quid s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis regiae ditionibus negotii exhiberent. Qui quidem et ipse venturus huc exspectatur; brevi quid ab eo perfectum sit, cognoscemus. Sed qui BCz 1618, p. 338 se nobis amicum esse profitetur, Turcarum tyrannus, is non obscure fert animo se esse alieno a serenissimo domino Hungariae rege, alieniore procul dubio futurus, cum de nece legati sui factus erit certior. Is enim paucis comitatus ad regem Hungariae missus, benigne ab eo acceptus, perfecta legatione dimissus est liberaliter. Qui vero ex cohorte regia adiunctus ei erat, ut curam eius gereret, neve rei alicuius penuriam pateretur, provideret, is cum eum discedentem esset comitatus, tertio a Buda lapide interfecit hominem atque aliquot eius comites spe pecuniae cuiusdam potiundae, quae fuerat Budae relicta. Rex re cognita misit, qui eum persequerentur; sed cum in ditionem Romanorum regis aufugisset, loci illius praefectus persequi eos ulterius non permisit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉. Verendum est, ne haec res ingentes turbas excitet. De intercepto per Turcas nobilissimo emporio regis Portugaliae puto Reverendissimam Dominationem Vestram certiora istic habere. Hic adhuc rumor est, sed non omnino certus, deletum esse exercitum per Sophi Persarum regem. C hidden by binding⌈[C]C hidden by binding⌉elantur haec BCz 1618, p. 339 fortasse per Turcas diligenter, ne qua permanent ad nos.
Cetera, si potero, scribam deinceps Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cuius me gratiae commendo. Deum precor, ut illam diu servet incolumem et felicem.
Cracovia, Nonis Iulii 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis