Letter #226
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon & Bona SforzaMadrid, 1524-12-18
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissimis Regiae et Reginali Maiestatibus Poloniae etc. Dominis et Dominis Meis Clementissimis[1]
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
1524-11-12⌊Duodecima mensis Novembris superinscribed in place of crossed-out praeteriti⌈praeteriti Novembris Novembris superinscribed in place of crossed-out praeteriti⌉1524-11-12⌋ per postam, quae ad
Nos desuper sedulo ex consilio domini comitis de Nassau, ut in colloquium apud maiestatem caesaream admitteremur, sollicitavimus. Tandem 1524-12-02⌊2 istius1524-12-02⌋ in nocte misit ad nos
Cum autem in illis invenissemus, quod tam de cautione, quam etiam de castris ad collaterale consilium Neapolitanum essemus remissi, quod alias his in rebus nobis non parum fuit suspectum, iterum sera nocte
Praesentibus omnium litterarum exempla sunt addita utpote investiturae, confirmationis observatoriae, assecurationis vasallorum cum aliis publicis et privatis litteris ad collaterale consilium. BNW BOZ 2053 nr 533 f. 173r Quae quantum constiterint et quid pro eis expositum est in cancellaria, ex litteris domini doctoris habebitur, qui cum his recta Neapolim contendet, habiturus profecto, hoc praecipue belli tempore, longum satis durum et periculosum iter. Hinc quomodo omnia ibidem suscipientur et tractabuntur, liquido describere poterit.
Ego hic, sicut in novissimis scripsi, negotiis id exigentibus maneo, quod consultum et commodum nobis utrisque visum est: si fortassis in istis expeditis apud hoc collaterale consilium aut alibi emergeret obiter aliqua difficultas, quod novis expensis et legationibus non foret necessarium, non, quod hanc moram sumptibus non parvis Maiestatis Vestrae Serenissimae libenter hic facerem. Deum testor, cui nihil abditum, testabitur etiam dominus
Reliquit mihi hic dominus doctor usque ad ulteriorem informationem Maiestatis Vestrae Serenissimae trecentos ducatos et de aliis omnibus adhuc mihi ducenti ducati restant, cum quibus hic, ut reor, tribus mensibus vivere possum, servato viatico pro reditu, si me intra hoc tempus Maiestas Vestra Serenissima revocare dignabitur. Quodcumque ulterius per me fieri volet, usque ad extremum halitum fideliter et quantum se meus intellectus extendit exsequar et non gravate suscipiam, dummodo certo edocear, quid factu sit opus.
Adiunxi his duplicatas hoc est copias mearum litterarum et omnium scripturarum, quas 21 praeteriti versus urbem misi, si forte interceptae ad Maiestatem Vestram Serenissimam non pervenissent. Ex his istius aulae historiam totam intellexit, in qua adhuc versatur.
Maiestas caesarea quartana, ut prius, laborat, in expeditionibus morosas et difficilis, quo factum est, quod dominus doctor citius expediri non potuit; si fuisset sana et liber ad illam ut quondam aditus permitteretur, pro veteri mea hic practica, ut reor, omnia commodius et magis ex sententia fuissent expedita.
Nescio, quis modus in litteris Maiestatis Vestrae Serenissimae mittendis inconveniens servatur. Redditae mihi sunt
In eisdem litteris Serenissimae Maiestatis Vestrae inclusa erant pacta et tractatus matrimonii in simplici carta descripti, mandavitque Maiestas Vestra Serenissima ut desuper a maiestate caesarea confirmationem peterem. Cum autem dominus
Ceterum ut redeam ad Ulyssem illum vel potius Sinonem de Schonberg, in novissimis Maiestati Vestrae Serenissimae descripsi, quanto cum desiderio illius hic adventus exspectabatur, sed retentus a Gallis donec Alpes transirent et rursus Mediolano potirentur, aliquamdiu venire non potuit. Venit tandem ultima mensis praeteriti, versus noctem. Illico magnus cancellarius ad eum se contulit et ex deversorio, in quo erat, illum mettertium, ut in postis venerat, in domum suam secum abduxit. Mane dominus comes de Nassau eum in palatium accepit. Ibi cum illo cotidie fere primores caesaris consiliarii convenerunt et nescio quid tractarunt. Hoc tamen scio, rogavi dominum cancellarium, cum mihi esset scribendum et domino collegae redeundum ad Maiestatem Vestram Serenissimam, ut si qua spes tandem pacis esset, quam Maiestas Vestra inter istos principes maximopere cuperet, velit nobis impartiri, Maiestatem Vestram Serenissimam certiorem faciendam. Ille respondit: dominus Capuanus huc venit a pontifice et proposuit caesari, si forsan maiestas caesarea per istam mutationem Gallis in Italia existentibus sibi timeret, pontificem operam daturum, ut aliqua pax vel indutiae saltem confici possent et de mediis opportunis tractaturum. Ad quod maiestas sua inquit: „Timere non possum, cum omnia mea sint integra. Ille, qui tot accepit damna et detrimenta potius timeat, pacem tamen cupio semper et nihil est, de quo magis cogito, modo aequis et mihi dignis condicionibus offeratur. Quod si pontifex pro suo debito et officio de huiusmodi mediis tractare decrevit, non potest mihi esse nisi gratum.” Cum hac expeditione remissus est Capuanus. Haec fuerunt, quantum ipse memini, ex ordine cancellarii verba, ex quibus Maiestas Vestra Serenissima pro sua incomparabili prudentia metiri potest, quanta adhuc BNW BOZ 2053 nr 533 f. 174r ad istam pacem restet intercapedo. Sic iste bonus frater hinc quintum post diem, quo advenit, non omnino perfectis ex sententia negotiis, relicta etiam, ut ferunt aliqui, quadam suspicione pontifici discessit. Et ut est versutior quam rota figularis, cum apud illum essemus post quaestionem de statu Barensi, mox intulit: „quomodo habent res Pruthenicae? quomodo indutiae? Audio magistrum uxorem ducturum. Nonne cum apud vos essem, tibi hoc bellum futurum praedixi?” et alia quaedam per scommata. Respondi ego: „dominus collega meus nuper advenit, ille scit fortassis, quid in his fiat, magistrum vero uxorem ducturum hic a magno cancellario audivi. Certum etiam habeo, quod isti vestri fratres et sacerdotes in Konigsberg idem faciunt. Omnes aras et sanctorum imagines ex ecclesiis eiecerunt. Ecce quam pia haec religio”. Subinde inquit: „igitur subditi illorum et plebs tanto citius ad dominum vestrum deficiet.” Et ne illi ad haec et de bello Pruteno responderem, coepit mecum de me et familiaritate nostra Cracoviae contracta loqui et tandem cum magnis caerimoniis et inclinationibus hunc honorem Maiestati Vestrae competere, dicens et plurimis laudibus, ut astantes audire possent, illam extollens usque extra ianuam habitationis suae nos conduxit. Postea, quia clam discessit, apud illum non fuimus. Ego, quod ipse rebus nostris favere deberet, illi non credo et tamen, ut spero, salvabor.
Quae alias hic aguntur, sic fere habent, uti scripsi in novissimis.
cf.
in
cf.
Scriptum est etiam huc, quod Galli per eorum incuriam per eas gentes, quas adhuc Burbonensis habet in Italia nescio quo in loco cladem quandam accepissent; sed timeo, ne rumor iste ex castro proveniat aerio, quae hic saepius struuntur. Raro aliquid certi hic habetur de his rebus et hoc ex neglegentia vel quod dicere nolo etc.
De his omnibus suprascriptis, quid hinc nobis suppetiarum sit sperandum, nulli est obscurum. Utinam Maiestas Vestra Serenissima pacem haberet modis etiam quibuscumque et hic isti, qui hoc cupiunt bellum perpetuum. Fertur hic etiam, quod dux Moscoviae insignes nuntios suos huc mittit, qui per regnum Maiestatis Vestrae Serenissimae sub salvo conductu huc sunt venturi. Hic aliqui sibi de illis aureos montes pollicentur. Velim si ita visum fuerit Maiestati Vestrae Serenissimae, BNW BOZ 2053 nr 533 f. 174v ut mihi scriberetur, quomodo me erga illos gerere debeam, si forte, ut hic fieri solet inter oratores, cum illis esset conveniendum, aut si apud caesarem aut illius officiales, me praesente, de illis et eorum negotiis sermo haberetur.
Venit huc etiam paulo ante per Flandriam et Angliam magistri Prussiae nuntius mettertius, sed de illis rebus mihi aeque nulla est notitia; si videbitur expedire, non esset incommodum, ut certior fierem, quo in puncto haererent; numquam enim nisi questum veniunt illius nuntii, et hoc, quod ille nobis facit aut machinatur, in nos retorquere solet, quemadmodum ante duos annos apud regem Angliae confinxerat.
Incidit mihi de illius complici, rege Daniae expulso, qui hic etiam suum habet agentem, fertur, quod sollicitet apud caesarem, ut huc una cum uxore et liberis possit venire. Et nisi classis ex Flandria eo nesciente solvisset, quod data opera factum est, iam illum hic haberemus essetque caesari, hoc praesertim tempore, perinde gratus atque aqua maris, ut dici solet nautis, quae per rimas penetrans naves mergit.
Soror maiestatis caesareae Catharina, quae Portugaliae regi est desponsata, adhuc est in Tordesillis apud matrem. Cur tam diu tenetur et non transmittitur, incognitum est; multi multa suspicantur.
Leonora regina continuo est cum caesare, mavult esse apud aulam, quam cum matre. Maiestas caesarea non diu hic est immoratura, conferet se Valentiam, ubi marchio Ioannes est, sororius Maiestatis Vestrae Serenissimae, qui et in Valleoleti et hic passim mortuus fuisse dicebatur; sed hodie ab eo venerunt litterae, quae huic rumori sunt contrariae.
Aliud hic nihil habetur dignum scientia Maiestatis Vestrae Serenissimae, quam id, quod latius scripsi in novissimis, quarum ultimam clausulam ut repetam, ex re mea censui. Supplico humillime Maiestati Vestrae Serenissimae, cum me revocare dignabitur, ut mihi litteras ad
Postremum et hoc necessarium rogo: Maiestas Vestra Serenissima velit committere, ut in litteris mittendis alius servetur ordo et impensis non parceretur, si quid huc erit scribendum, quod sit magni momenti et quod moram ferre nequit, BNW BOZ 2053 nr 533 f. 175r utque de omnibus hic agendis plane et late edocear; nollem enim divinare vel plus sapere quam oportet, neque solitus sum ingenio meo, quod satis rude est, multum fidere in propriis, quid in commissis gravioribus et arduis. Est in adagio: mitte sapientem et nihil dic! Mihi videtur contrarium, quod etiam nostris his temporibus, sapiens bene sit instruendus et bene instructus caveat, ne labatur mandataque frangat.
Ex
De relevio[4] maiestati caesareae modis quibus potuimus dignioribus Maiestatibus Vestris Serenissimis supplicavimus, ut ex copiis annexis videbitur, sed timeo, quod vix aliquid obtinebimus. Remissa est quaestio ad collaterale consilium, si ad hoc persolvendum re hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉gio sanguine prognati tenentur nec ne; tributum quidem, ut a magno hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ cancellario accepi, non solvunt; quicquid erit, a tempore investiturae annus integer solutionis restabit.
De salvo conductu pro barone de hidden by binding⌈[de]de hidden by binding⌉ Casalecto etiam illic reiecta est quaestio, quemadmodum ex copia litterarum maiestatis caesareae patebit. Aliud hoc tempore non potui. Et ne quicquam praetermisisse videar, innitens mandatis Maiestatis Vestrae Serenissimae, quae etiam de minimis huius aulae rebus vult habere scientiam: venerunt huc duo reverendissimi domini cardinalis Moguntini oratores, qui maiestati caesareae exposuerunt ea gra hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉vamina, quae per haeresin Luteranam et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ per subditos eorum domino inferun hidden by binding⌈[un]un hidden by binding⌉tur, et hoc facinus, quod Magdeburgenses commiserunt, expediuntque hic hidden by binding⌈[ic]ic hidden by binding⌉ mandata et nescio quas poenas contra illos. Si suscipientur, bene res haberet.
Hic de Lutero neque loqui permittitur, statim Vulcanus est ad manum, qui ora comprimit.
Sollicitatur etiam hic pro liga confirmanda, a caesare inter archiducem Austriae, cardinalem Salczburgensem et alios facta(m).
Dii bene vertant, quo haec Luterana superinscribed⌈LuteranaLuterana superinscribed⌉ pestis, quae omnes ordines inficit, rursus elidi possit. Aliud non restat. Commendo me suppliciter Serenissimis Maiestatibus Vestris ut dominis meis clementissimis et rogo humillime: dignentur per occasionem longae et durae meae servitutis aliquando habere clementem rationem.
Ex
Serenissimarum Maiestatum Vestrarum