Letter #2264
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-01-05
received 1540-01-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam obsequiorum commendationem.
In causa serenissimi regis Danorum quid factum est, ex litteris maiestatis regiae Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Quem mittendum censuit Reverendissima Dominatio Vestra, is cum legato sacrae maiestatis regiae in Thurciam est profectus. Statuit autem maiestas regia responsum ad litteras suas exspectare. Ea mora, si longior videbitur, poterit urgere Reverendissima Dominatio Vestra una cum illustrissimo domino duce Prussiae. Fortasse patietur sibi persuaderi maiestas regia, ut mittat aliquem. Quod si vero, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra, legatus aliquis veniet a rege Danorum, fortasse minore negotio, quod volet, impetrabit.
Quod rem attinet monetariam, dictus est iam dies Gedanensibus et Elbingensibus, qui se in proximis comitiis sistere necesse habebunt. Ubi cum illis transactum erit negotium, tum ita, ut suadet Reverendissima Dominatio Vestra, nuntius ad illustrissimum dominum ducem Prussiae mittetur. Qui facilius adduci poterit ad ea, quae volet sacra maiestas regia facienda, cum subiectas civitates paruisse perspiciet.
De conventu idem placet sacrae maiestati regiae quod Dominationi Vestrae Reverendissimae, quemadmodum ex litteris eius uberius cognoscet.
Quod superest, annum hunc novum faustum et felicem precor Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cuius me favori commendo.
Datae Cracoviae, quinta Ianuarii anno Domini M-o D-o XL-o.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Samuel Mac[ye]iovski confirmatus Chelm[ensis] et vicecancellarius
Eiusmodi litterae scriptae sunt ad palatinos Prussiae a maiestate regia
Sigismundus etc.
Magnifice sincere nobis dilecte.
Cum propter pestis metum nondum in terris nostris Prussiae habita sint comitia, quae sine magno periculo et incommodo differri diutius non possunt, visum est nobis habendis illis diem praestituere proximam Dominicam Oculi. Quod volumus per Sinceritatem Tuam in palatinatu illius promulgari, ut ad eum diem omnes Elbingum conveniant, qui nobis locus commodior esse videtur. Sed, si forte pestis eo contagio perveniat, permittimus id arbitrio reverendi in Christo patris domini episcopi Varmiensis, ut is cum Sinceritate Tua et aliis terrarum nostrarum Prussiae consiliariis consilio locum deligat aptiorem.
Datae Cracoviae, V-a Ianuarii 1540.
Ad etc.