Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam obsequiorum commendationem.
In causa serenissimi ⌊regis Danorum⌋ quid factum est, ex ⌊⌋ ⌊maiestatis regiae⌋ Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. ⌊Quem⌋ mittendum censuit Reverendissima Dominatio Vestra, is cum ⌊legato⌋ sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ in ⌊Thurciam⌋ est profectus. Statuit autem ⌊maiestas regia⌋ responsum ad litteras suas exspectare. Ea mora, si longior videbitur, poterit urgere Reverendissima Dominatio Vestra una cum illustrissimo domino ⌊duce Prussiae⌋. Fortasse patietur sibi persuaderi ⌊maiestas regia⌋, ut mittat aliquem. Quod si vero, ut ⌊⌋ Reverendissima Dominatio Vestra, legatus aliquis veniet a ⌊rege Danorum⌋, fortasse minore negotio, quod volet, impetrabit.
Quod rem attinet monetariam, dictus est iam dies ⌊Gedanensibus⌋ et ⌊Elbingensibus⌋, qui se in proximis comitiis sistere necesse habebunt. Ubi cum illis transactum erit negotium, tum ita, ut suadet Reverendissima Dominatio Vestra, nuntius ad illustrissimum dominum ⌊ducem Prussiae⌋ mittetur. ⌊Qui⌋ facilius adduci poterit ad ea, quae volet sacra ⌊maiestas regia⌋ facienda, cum subiectas ⌊civitates⌋ paruisse perspiciet.
De ⌊conventu⌋ idem placet sacrae ⌊maiestati regiae⌋ quod Dominationi Vestrae Reverendissimae, quemadmodum ex ⌊⌋ eius uberius cognoscet.
Quod superest, annum hunc novum faustum et felicem precor Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cuius me favori commendo.
Enclosure:
Eiusmodi litterae[1] scriptae sunt ad ⌊palatinos Prussiae⌋ a ⌊maiestate regia⌋
⌊Sigismundus⌋ etc.
Magnifice sincere nobis dilecte.
Cum propter pestis metum nondum in terris nostris ⌊Prussiae⌋ habita sint ⌊comitia⌋, quae sine magno periculo et incommodo differri diutius non possunt, visum est nobis habendis illis diem praestituere proximam 1540-02-29⌊Dominicam Oculi1540-02-29⌋. Quod volumus per Sinceritatem Tuam in palatinatu illius promulgari, ut ad eum diem omnes ⌊Elbingum⌋ conveniant, qui nobis locus commodior esse videtur. Sed, si forte pestis eo contagio perveniat, permittimus id arbitrio reverendi in Christo patris domini ⌊episcopi Varmiensis⌋, ut is cum Sinceritate Tua et aliis ⌊terrarum nostrarum Prussiae consiliariis⌋ consilio locum deligat aptiorem.
Datae ⌊Cracoviae⌋, V-a Ianuarii 1540.
Ad etc.
[1 ] Cf. another copy of the letter (dated March 4, 1540) in: AGAD, LL, 8, f. 194r