Is Reverendissimae Dominationis Vestrae tabellarius hic existens, cum litteras a domino ⌊praeposito Warmiensi⌋ mihi redderet, servitorem Reverendissimae Dominationis Vestrae se esse retulisset. Itaque eum sine meis ad illam litteris dimittere nolui, quibus sanitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae viso eamque illi a Deo Optimo Maximo in multos annos felicissimam precor et faustissimos quosque ex animi sententia successus.
Ceterum, quamvis non dubitem ea, quae hic aguntur quaeque in novis habentur, ab aliis Reverendissimae Dominationi Vestrae scribi, tamen et ipse pro mea erga illam observantia non praetermittendum putavi rerum scitu dignarum significationem. Imprimis vero de valetudine serenissimi ⌊principis⌋ nostri, de qua utinam optata scribere possem. Nam ⌊maiestas sua⌋ ex solito suo articulari morbo male quidem his diebus affecta erat et hactenus in lecto decumbit, sed gratia Deo tamen iam melius habere incipit dolorque in dies mitigatur, ut certa spes sit vim morbi maiestatem suam brevi remissuram esse. Quod quidem votis omnibus a Domino Deo nobis est implorandum.
His quoque diebus legati diversi in diversas orbis partes missi sunt: reverendissimus
dominus ⌊episcopus Camenecensis⌋ ad ⌊summum pontificem⌋ die proximo praeterito hinc discessit obiturus quoque legationis munus apud serenissimum ⌊Romanorum regem⌋, deinde magnificus dominus ⌊palatinus Cracoviensis⌋ regni Poloniae marschalcus in ⌊Hungariam⌋ ad serenissimum ⌊regem Hungariae⌋ legatus nuper itineri se dedit, dominus item ⌊Soboczki⌋ pincerna in aula regia ad ⌊imperatorem Turcarum⌋ profectus est missus eo, ut caeremoniis convivalibus interesset duorum scilicet filiorum imperatoris Turcici circumcisioni nuptisque filiae suae, ad quas honoris causa ⌊maiestatem regiam⌋ invitarat.
De ⌊Turcarum⌋ expeditione et apparatibus ad proximam aestatem multa nuntiantur. In magno terrore est ⌊Hungaria⌋, in quam, uti referunt, haec procella imprimis est illisura.
Ad nostra ⌊comitia⌋ nulli adhuc ex dominis venere, quibus ad festum Epiphaniarum proximum dies est dictus. Dominus Deus et initia illorum fortunet, et eum, quem optamus, praestet exitum.
Commendo me postremo in gratiam Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam Deus Optimus Maximus diutissime servet sospitem et semper felicem.