Letter #2272
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSAmsterdam, 1540-02-08
received 1540-03-17 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni episcopo Warmiensi, domino ac patrono suo clementissimo
Salutem plurimam ac prompta fidelis clientis obsequia.
Reverendissime in Christo Princeps ac Domine, domine clementissime.
Uno atque altero ab hinc mense misi ex Lovanio ad Tuam Celsitudinem litteras domini Cornelii Sceperi, sperans easdem Tuae Celsitudini redditas esse. Nunc una cum his mitto ad Tuam Celsitudinem quorundam aliorum amicorum litteras, quos Tua Celsitudo sibi in his celebribus regionibus paravit. Nam cum non dubitem, quin Tuae Celsitudini litterae amicorum sint gratissimae, egi apud hos admonitorem, ut hac in re officio suo fungerentur.
Hieronymus Campensis autem non indignus est, quem Tua Celsitudo in locum patris sui Ioannis gratia prosequendum suscipiat. Est enim iuvenis felicissimo ingenio praeditus, qui Deo aspirante maculam generis facile abstersurus est eruditione, si ipsi longior vita contigerit. Meditatur enim modo historiam nostrorum temporum, quam ab anno MDI ad hunc praesentem annum deducturus est. Si itaque studia hominis, si non aliquo annuo sumptu, saltem unico honorario promovere dignatus fueris, et de illo privatim, et de bonis litteris publice non male mereberis. Neque etiam poteris piis manibus huius parentis gratiora anniversaria (ut vocant) constituere, quam ut filii eius honestissimum conatum adiuves, ut lampada ab illo traditam eo commodius gestare possit.
Porro cum me dominus Cornelius Sceperus semel atque iterum pro sua humanitate prandio exciperet et inter alia potus genera, etiam BCz, 1597, p. 932 cerevisiam Dantiscanam praebiberet, uxor eius debita hidden by binding⌈[ita]ita hidden by binding⌉ honoris praefatione promissa, dixit Tuam Celsitudinem aliquando hidden by binding⌈[do]do hidden by binding⌉ pollicitam fuisse, se vas de eadem cerevisia domino Cornelio Scepero missuram. Verum se agnoscere Tuam Celsitudinem modo gravioribus negotiis occupatam esse, quam ut huiusmodi parvorum promissorum memor esse posset. Ibi ego, quoniam ipsa Tua Celsitudo scite excusasset, non esse opus, ut ego id pro mea erga Tuam Celsitudinem clientela facerem. Me autem Tua Celsitudo hac de re admoniturum, et si forte propter episcopatus tui distantiam a Dantisco, tam brevi hidden by binding⌈[evi]evi hidden by binding⌉ promisso tuo non esset satisfacturus, tam(?) me per aliquem ex meis amicis curaturum, ut dominus Sceperus hoc vere praestantissimae cerevisiae vas haberet. Si itaque Tua Celsitudo veterem atque constantem amicum suum istius modi munere honorare voluerit hidden by binding⌈[erit]erit hidden by binding⌉, demandabit hoc negotii domini Ioanni Copp scabino Dantiscano, viro tui studiosissimo. Nam ego ad eum hac de re scripsi, ut aut superinscribed⌈autaut superinscribed⌉ tuo sumptu, si id iusseris superinscribed⌈si id iusserissi id iusseris superinscribed⌉, aut meo vas cerevisiae cum primum huc ad me mittat, domino Cornelio porro mittendum.
Quod nova attinet, imperator superiori hebdomoda(!) Bruxellam venit, filii autem regis Gallorum eum comitati sunt Valeoleto hidden by binding⌈[eto]eto hidden by binding⌉ usque huc vere Bruxellam, ut aiunt, ad eum redditum hidden by binding⌈[ditum]ditum hidden by binding⌉.
De causa Danica nihil adhuc constat, nam legati regis Daniae adventum imperatoris primum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ BCz, 1597, p. 933 exspectare iussi sunt, deinde ipsorum causa per ipsum imperatorem tam diu prorogata est, donec controversia inter Flandros composita fuerit. Quattuor millium militum delectus iuxta civitatem Name actus est. Omnes naves in Hispania arrestatae sunt, ut vocant, aliqui putant milites his vehendos esse.
His me Tuae Celsitudini commendatum velim, istam vero Deo Optimo Maximo, quam diutissime ac felicissime communi patriae nostrae incolumem conservandam.
Ex Amstelredamo, VI Idus Februarii anno etc. XL.
Tuae Celsitudini nuncupatissimus cliens Iacobus a Barthen