Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino amico observantissimo
Reverendissime in Christo Pater Domine, domine observantissime.
Salutem et amicam commendationem.
Nobilis ⌊Bartholomeus Comorski⌋ optime de me meritus curavit apud me, ut eius negotium, quod habiturus est, coram Reverendissima Paternitate Vestra litteris meis commendarem. Itaque Reverendissimam Paternitatem Vestram rogo, ut dum haec causa ⌊ipsius nobilis⌋ coram Paternitate Vestra Reverendissima devolvetur, non dedignetur ad nostram postulationem ei patrocinari tantum, quantum aequitas et iustitia eius postulare videbitur. Rem dignam et ipsi ⌊Bartholomeo⌋ vehementer gratam Reverendissima Paternitas Vestra factura, idem ipse de Reverendissima Paternitate Vestra perpetuo mereri studebit.
Commendo me interea Reverendissimae Paternitati Vestrae, cupiens eam diu incolumem et felicem valere.
Datae ⌊Cracoviae⌋, 22 Martii 1540.
⌊Lucas comes a Gorka⌋ Dei gratia episcopus Vladislaviensis