Letter #2298
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-22
received Marienburg (Malbork), 1540-05-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico observantissimo
Reverendissime in Christo Pater Domine, domine observantissime.
Salutem et amicam commendationem.
Nobilis Bartholomeus Comorski optime de me meritus curavit apud me, ut eius negotium, quod habiturus est, coram Reverendissima Paternitate Vestra litteris meis commendarem. Itaque Reverendissimam Paternitatem Vestram rogo, ut dum haec causa ipsius nobilis coram Paternitate Vestra Reverendissima devolvetur, non dedignetur ad nostram postulationem ei patrocinari tantum, quantum aequitas et iustitia eius postulare videbitur. Rem dignam et ipsi Bartholomeo vehementer gratam Reverendissima Paternitas Vestra factura, idem ipse de Reverendissima Paternitate Vestra perpetuo mereri studebit.
Commendo me interea Reverendissimae Paternitati Vestrae, cupiens eam diu incolumem et felicem valere.
Datae Cracoviae, 22 Martii 1540.
Lucas comes a Gorka Dei gratia episcopus Vladislaviensis