Letter #2300
Andrzej GÓRKA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-25
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-04-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et amico observantissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observantissime.
Salutem et amicissimam commendationem.
Intellexi ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui casus acciderit famulo nobilis Christierni Gutsleff Posnaniae incarcerato, quem Reverendissima Dominatio Vestra opera et iussu meo dimitti postulat, posteaquam non ille ei contentioni et rixae, in qua iunior Iactorowski laesus est, occasionem praebuerit. Qua in re, sicut in ceteris omnibus, libentissime ego Reverendissimae Dominationi Vestrae morem gererem, si id, quod petitur, facere mihi integrum esset. Sed cum de ea controversia ita sit iure disceptatum, ut non ad me, sed ad Regiam Maiestatem appellatum foret, intelligit, opinor, quantum liceat mihi intercedere. Nisi tamen brevi hinc discederem et citius, quam appellationi terminus advenerit, navarem operam meam, ut is carcere liberaretur et actori potior esset in sententia obtinenda. Sed et regia maiestas prius, quam terminus appellationis advenerit, Lituaniam discedet. Remitto itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae processum causae, ut consulere possit necessitati huius hominis calamitosi.
Ego, quod me spero posse obtinere, scribam brevi domino Iactorowski et operam meam illa ex parte interponam, ut dimitti possit, tamen rebus suis in termino consulere non intermittat.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diutissime incolumem valere.
Datae Cracoviae, feria quinta ante Pascha anno Domini 1540.
Reverendissimae Paternitatis vestrae servitor Andreas comes a Gorka etc. manu sua subscripsit