Letter #2319
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSWieliczka, 1540-06-10
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-07-06 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et studiosam servitiorum meorum commendationem.
Gratissimum mihi fuit ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas nuper accepi, intellexisse gratas meas litteras illi fuisse, grata mea ista obsequia accidere solere, quae sine scelere praeterire non possem. Sane vellem omnibus modis meam erga Reverendissimam Dominationem Vestram observantiam testatam facere illi. Id, postquam serviendo non licet, scribendo saltem ostendere conamur, ne et hoc qualibet vili munere neglecto aut intermisso, negligentiae suspicionem apud illam adirem. Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra de sua benevolentia tam benigne mihi pollicetur, est id profecto mihi tam amplum, ut iam beneficii loco istam eius erga me voluntatem reputem. De qua certe multas et magnas Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias daturus semper operam, ut illa dignus gratusque cognoscar.
Quas Reverendissima Dominatio Vestra mihi ad dominum reverendissimum archiepiscopum Lundensem misit litteras, eas ego primo statim tempore cum meis litteris, quae in aulam caesareae maiestatis sunt perferendae, magnifico domino Sigismundo de Herberstain misi rogavique, ut in hac re suam mihi navaret operam. Quod illum non negligenter esse facturum plane confido.
In novis est quidem hic nunc nihil, nisi forte illud huc pertineat, quod sacratissimi principes bene sospites felicesque Vilnam ingressi, a Satrapis solito honorificentius except[i], mox, ut fit in ipsis initiis, ingenti quaerimoniarum mole occupati sunt.
De externis scio Reverendissimam Dominationem Vestram minime omnium, quod usque gentium geratur, ignorare. Quod ipse in hoc genere habeo, volui id cum Reverendissima Dominatione Vestra communicare. Sententiae exemplum est a caesare in Gandavenses rebellionis reos plane inclementer latae, deinde postulatio principum Germaniae, eorum, qui evangelicos se dici volunt, quibus modis rem relligionis corrigi cupiant. Ad eam rem nihil illis responsum, sed in conventionem, quae Spirae ad diem Sancti Iohannis coire debet, dilatum esse totum hoc negotium audio. Sunt et lepidi ac elegantes de caesare et rege Gallorum versiculi, quos mihi dominus Ludovicus Aliphius reginalis maiestatis secretarius misit.
Cum iis me meaque obsequia Reverendissimae Dominationi Vestrae offero commendoque diligentissime, quae illi ad demerendam tuendamque eius gratia[m] erunt semper prona. Opto Dominationem Vestram Reverendissimam incolumem et bene fortunatam diu valere.
Datum ex Zuppis Weliciensibus, a die 10 Iunii anno 1540.
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor Severinus Bonar castellanus Biecensis manu propria scripsit