Letter #2337
Ioannes DANTISCUS to Thomas CRANMERHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-09-01
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Thomae Cranmero, archiepiscopo Cantuariensi et regni Angliae primati, fratri carissimo et honorando
Rumorem de morte mea ad te, mi humanissime Cranmere, perlatum eo auctum scribis, quod a me intra triennium nullas acceperis. Hoc quidem non incurantia aut mutuae nostrae amicitiae oblivione contigit, verum ob similem de te rumorem, qui apud nos percrebuit, quem certe, amantissimus utpote tui, dolenter accepi, te, inquam, iussu regis tui, cum multis aliis bonis viris, praeter omnem aequitatem fuisse e vivis sublatum. Quo intime permotus, non secus atque tu meis, ita et ego tuis manibus aeternam non semel beatitudinem sum precatus. Qua de re, cum eiusmodi rumor, Deo gratia, utrique falsus evanuit, gaudendum nobis et ad pristinum benevolentiae officium et animo et scripto redeundum est. Tu tamen, ne te πυραύ<σ>του μόρος[1] occupet, cum ea sint apud vos tempora, quae nulla prius in orbis Christiani regione fuerunt umquam, caveas: plura adderem, nisi vererer has fraudi tibi futuras, si in alterius quam in tuas manus inciderent.
Quid apud vos agatur, gratius mihi fuisset scire a te, quam de iis, qui multa incerta pro certis nobis denuntiant. Tot scilicet bonorum ecclesiae direptiones paper damaged⌈[reptiones]reptiones paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ quae modum et paper damaged⌈[quae modum et]quae modum et paper damaged⌉ numerum non habent, in utrumque promiscue sexum supplicia, quodque magis his omnes in admirationem ac detestationem inducit, tot coniugia totque contra omnes, tum humanas, tum etiam divinas leges repudia. Quae tamen, quamvis passim hic in vulgus sparsa, pro veris habentur, apud me adhuc sunt ambigua.
Nonnihil ad credendum me compellit, quod tu, cum sis et archiepiscopus, et regni vestri primas, ministrum ecclesiae tuae, longe alio quam prius nomine, te subscribis. Ministri quidem sumus omnes, ecclesiarum qui sumus episcopi; hoc tamen titulo, quo Paulus usus est, abuti non deberemus. Is etenim, qui speculatur, non est sine ministerio, BL PRO SP 1/163, f. 1v, sua tamen ob id vocatione non privatur. Nos porro hic sub christianissimo pientissimoque rege degentes, Phouorini(!) instead of Favorini⌈Phouorini(!)Phouorini(!) instead of Favorini⌉ apud Gellium praecepto, utimur verbis praesentibus, et moribus vivimus antiquis, in quibus et vos olim non infelices inter alios mortales fuistis; adeo etiam, quemadmodum recens nosti, quod de insigni ad te coniugio scripserim, hoc si ad eum modum, ut cum Iuliacense successisset, in quas me turbas non coniecissem? Eas a me Deus per suam misericordiam avertit.
Quem vero apud vos exitum hoc turbulentissimum cum tot commutatis Helenis malum, et haec tanta et tam impia diritas aliquando habebit, nemo sanae mentis non videt, quantumvis lento divina ira gradu procedat. Quam ut ab hac vestra praedivite Insula, quae mihi ob multam humanitatem in ea perceptam carissima est, et a vobis omnibus mihi carissimis, diutissime Dominus Deus contineat, immo numquam exerceat, impense oro; tantum abest, ut quicquam adversi imprecer.
Ceterum quod honorificis illis relictis titulis usu receptis adeo me mentis(?) tuae(?) gau(?)dium paper damaged⌈[dium]dium paper damaged⌉ [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ ma paper damaged⌈[ma]ma paper damaged⌉gna paper damaged⌈[na]na paper damaged⌉ gratia(?) [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉. Itaque paper damaged⌈[Itaque(?)]Itaque paper damaged⌉ magnas gratias habeo, quod puerum, quem Ratisbonae ad Danubium in aula caesaris quondam famulatui tuo addixeram, adeo liberaliter educari commiseris. Hunc revera, cum tuis me verbis et litteris salutaret, a facie non minus, quam alium quempiam exoticum, a me numquam prius visum, noveram; fuitque eo mihi gratior, quod tua opera et adminiculo in adulescentem orig. adolescentem⌈adulescentemadulescentem orig. adolescentem⌉ moribus et litteris non incultum excreverit; qui si institutum, quod coepit, prosequi non intermiserit, quod ad reliquum vitae tempus pertinebit, facile assequetur. Tibi vero iterum atque iterum gratias ago, quod illum, ad meam commendationem et nostrae inter nos BL PRO SP 1/163, f. 2r amicitiae rationem, tam benigne et largiter tuo impendio in litterarum studiis exercitum foveris hucque ad me non sine viatico remiseris. Hinc clare liquet Athenaeum non recte sensisse amicos non esse, qui procul degunt; cum tu, ab orbe nostro divisus, in hoc iuvene, cuius parentes <non> nisi fama agnovi, mihi fueris officiosissimus.
Proinde ubi vicissim gratum tibi facere tibique aut tuis ex usu et re esse possum, propensissimam meam offero operam, qua in eventis periculosi huius temporis proque fortunarum et facult paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉atum mearum satis lauta, Deo gratia, condicione, libere atque tuto utere tibique persuade me tui esse assiduissime memorem. Itaque, si me amas, quod certo existimo, copiose de tuo ac rerum vestrarum statu rescribe. Id ipsum per mercatores gentiles meos, qui Londini agunt, commode quandocumque libuerit facies mihique mirum in modum gratificaberis.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex arce nostra Heilsberg, prima Septembris MDXL.
Postscript:
[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ non potui mihi ab hoc appendiculo temperare, quin paper damaged⌈[quin(?)]quin paper damaged⌉ item ad te vitae meae cursum, de quo saepe inter nos, quando una essemus, collocutio incidit, atque institutum prelis, me invito etiamnum et inscio, excussum mitterem. In eo vivum tibi tui Dantisci simulacrum seu iconisma depinxi; hocque ob id, ut et tu mihi, quam ducas vitam et si comparem, quemadmodum Paulo tribuitur, duxeris, significationem facias. Apud nos caelibatu et libero lectulo nihil est iucundius ac written over et(?)⌈et(?)acac written over et(?)⌉ dulcius. Iocari libuit, haec enim scribens, visus sum mihi tecum vel in symposio, ut solebamus, vel in nave Danubiana, ad quam me comiter ex Ratisbona superioribus annis comitasti abeuntem, confabulari. Quod pro iure veteris inter nos comparatae necessitudinis ne[cnon] or no[nnisi] text damaged⌈necnon text damaged⌈[cnon]cnon text damaged⌉ne[cnon] or no[nnisi] text damaged⌉ familiaritatis boni te puto consulturum.
Tuus ille, inquam, totus tuus Ioannes Dantiscus episcopus Varmiensis manu mea scripsi