Letter #2342
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-09-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-09-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae ac Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Meminimus superioribus proximis comitiis nos Paternitatem Vestram admonere de periculis, quae regno ditionibusque nostris omnibus occupata terra Valachia per caesarem Turcarum impendent. Nunc ad priora nova accedunt, cum enim naturae concesserit non ita pridem serenissumus dominus Ioannes Hungariae rex, gener noster carissimus, ingens in periculum Hungariae regnum adductum videtur, de quo si quid, quod Deus omen obruat, actum sit, non minus in Hungaria quam in Valachia nobis regnoque et terris nostris omnibus Turcarum esset vicinitas pertimescenda.
Cupientes itaque mature providere ac una domestica quaedam terrarum Prussiae negotia constituere, comitia de more ediximus in Grawdnicz ad proximum divi Michaelis festum. Ad quae ut veniat Peternitas Vestra, hortamur atque audita legatione nuntii nostri pro officio suo de iis, quae fuerint per eum proposita, consultet factura Paternitas Vestra pro gratia nostra.
Datum Vilnae, dies Saturni post ferias natalis Virginis Matris anno Domini M-o D-o XL, regni nostri anno XXXIIII-o.
Ex commissione sacrae regiae maiestatis propria