Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋ ac ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Meminimus superioribus proximis comitiis nos Paternitatem Vestram admonere de periculis, quae regno ditionibusque nostris omnibus occupata terra ⌊Valachia⌋ per ⌊caesarem Turcarum⌋ impendent. Nunc ad priora nova accedunt, cum enim naturae concesserit non ita pridem serenissumus dominus ⌊Ioannes Hungariae rex⌋, gener noster carissimus, ingens in periculum ⌊Hungariae regnum⌋ adductum videtur, de quo si quid, quod Deus omen obruat, actum sit, non minus in Hungaria quam in ⌊Valachia⌋ nobis regnoque et terris nostris omnibus ⌊Turcarum⌋ esset vicinitas pertimescenda.
Cupientes itaque mature providere ac una domestica quaedam ⌊terrarum Prussiae⌋ negotia constituere, ⌊comitia⌋ de more ediximus in ⌊Grawdnicz⌋ ad proximum 1540-09-29⌊divi Michaelis festum1540-09-29⌋. Ad quae ut veniat Peternitas Vestra, hortamur atque audita legatione nuntii nostri pro officio suo de iis, quae fuerint per eum proposita, consultet factura Paternitas Vestra pro gratia nostra.
Datum
⌊Vilnae⌋, dies Saturni post ferias natalis Virginis Matris anno Domini M-o D-o XL, regni nostri anno XXXIIII-o.
Ex commissione sacrae regiae maiestatis propria