Non est visum ⌊reverendissimo domino⌋ ea forma dare litteras ad venerabile capitulum, quam praescripsit Reverendissima Dominatio Vestra, quod aequum non esse diceret iis de rebus definire aliquid
serenissimam
⌊maiestatem regiam⌋, de quibus nihil haberet explorati. Mitto itaque Reverendissimae Dominationi Vestrae litterarum, quae scriptae sunt, exemplum, quas equidem non video, quid necesse sit ⌊venerabili capitulo⌋ reddi. Quod cum semel domum istam tradiderit dominus ⌊Plotowski⌋, satis iudicasse videtur eam ⌊Alexandri⌋ esse et non pellionis, ita ut iterum eadem de re cognoscere minime sit necessarium. Nisi forte ob hoc reddendae sint litterae, quod factum consiliariorum approbatur, qui causam hanc ad suos iudices remiserunt.
Quod cupit ex me certior fieri Reverendissima Dominatio Vestra, quinam sint ⌊Alexandri⌋ partibus faventes, ut ab illis cavere possit, et si quis per hoc tempus reditum in gratiam regiam illi quaesiverit. Neminem prorsus scio, qui ab ⌊Alexandro⌋ stet, praeter unum ⌊doctorem Ioannem⌋. Nam praepositus Vilnensis, simul ut intellexit, mihi quoque negotium esse cum ⌊Alexa[ndro]⌋, valere eum iussit ac tutari causam eius desiit, quod diceret meam se amicitiam Alexandri anteponere, quod maiori illi usui esse possem qua[m] ille. Itaque neque clam, neque pala[m] videtur agere quicquam pro ⌊Alexandr[o]⌋. Sed et ⌊doctoris Ioannis⌋ erga illum studium iam refrixit. Non ita pridem invitatus erat ad prandium per me. Cumque prius expostulasset mecum, quod aliter scriptae fuerint litterae a[d] Gedanenses de arca, quam mandasset
serenissima
⌊maiestas regia⌋, cuius haec erat voluntas, ut si tempo[re] salvi conductus acceptam eam esse constaret, ⌊Alexandro⌋ redderetur. Tandem paenitere ⌊se⌋ dixit, quod Reverendissimae Dominationis Vestrae gratia propter ⌊Alexandrum⌋ excidisset. Ac veterem consuetudinem cum illa suam quamque semper sibi faventem Reverendissimam Dominationem Vestram habuisset, commemoravit; non esse tanti ⌊Alexan[drum]⌋, quod illius causa constituta iam et inveterata gratia dissilire deberet.
⌊Cui⌋ ego dixi: mihi non videri tam gravem esse offensionem Reverendissimae Dominationis Vestrae, quin eam depositura sit, si facti eum paenitere cognovisset. Ecce autem dum ista loquimur, venerunt litterae a Reverendissima Dominatione Vestra, quibus minus iam se irasci ⌊illi⌋ scripsit, quod in me curando tanta fide usus sit. Totam illam partem ei legi, nonnullis tamen ommissis. Fuit ei valde gratum. Cupit enim vehementer in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae restitui, a qua ego maiorem in modum peto, ut ⌊eum⌋ in gratiam recipiat. Nam et ⌊Alexandri⌋ causam deseruisse iam videtur, nisi si quid agat occultius, quod a me sciri non possit. Sed nihil proficiet. De inspicienda arca nondum egit ⌊reverendissimus dominus⌋ cum
serenissima
⌊maiestate regia⌋. Scribam per dominum ⌊castellanum Gedanensem⌋.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae ac Deum precor, ut quam diutissime vivat incolumis.