Letter #2357
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-11-17
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-11-27 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Cristo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Iam erat de arca negotium ex Reverendissimae Dominationis Vestrae sententia confectum. Data fuit illi inspiciundi potestas, adiunctis tamen reverendissimo domino Culmensi et domino thesaurario. Qua de re certior factus per reverendissimum dominum dominus castellanus Gedanensis certis de causis non putavit dominum thesaurarium adhibendum atque illud obtinuit, ut ne mandata ista mitterentur, nisi nova prius instructio a Reverendissima Dominatione Vestra allata esset.
Contendebam ego contra, ut mitterentur, cum nihilo minus liberum foret Reverendissimae Dominationi Vestrae illis non uti, si ex re non essent. Sed visum est reverendissimo domino rem extrahere ac sequi consilium domini castellani Gedanensis. Cuius causa quem sit exitum consecuta, ex eo cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra. Ego actioni non interfui neque scivi etiam, quid haberet negotii, nisi cum prope transactum iam esset. Quod si maxime scivissem, nihil tamen in me praesidii habere potuisset. Quis est enim, qui possit aliquid contra Omnipotentem?
Cetera scripsi paulo ante Reverendissimae Dominationi Vestrae. Nova, si quae sunt, narrabit dominus castellanus, qui me facit etiam breviorem.
Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae ac Deum precor, ut quam diutissime vivat incolumis.
Vilna, quindecim Calendas Decembres 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis