In reditu meo ex inferiori ⌊Germania⌋ reddidit mihi ⌊Lubecae⌋ ⌊⌋ a Tua Celsitudine ⌊Eustachius a Cnobelssdorff⌋. Quae quidem mihi duplici nomine perquam gratae fuere. Primum quod significabant Tuam Celsitudinem adhuc commoda esse valetudine. Deinde quod continebant Tuam Celsitudinem qualecumque meum in scribendo officium non improbare. Unde in posterum minus verebor Tuam Celsitudinem meis impolitis litteris obstrepere, quoties mihi scribendi argumentum Tuae Celsitudinis non prorsus indignum, fuerit oblatum. Quae nova itaque mecum attuli et ex aliis aliunde allata accepi, de iis Tuam Celsitudinem paucis reddam certiorem.
Alter hic agitur mensis, posteaquam ex inferiori ⌊Germania⌋ profectus sum, tum ⌊imperator⌋ ⌊Bruxellae⌋ erat, eo singularum civitatum legati ex illis regionibus confluxerant. Quos quidem ⌊imperator⌋ dicebatur eam ob causam vocasse, ut ipsis valediceret eosque officii sui in republica se absente administranda commonefaceret, quoniam ipse brevi superiorem ⌊Germaniam⌋ petiturus esset. Ceterum regiones illae in ingentem pecuniae summam conferendam consenserunt. ⌊Holandia⌋ contribuet sex annorum spatio, sexies centena milia aureorum, ⌊Brabantia⌋ duodecies, ⌊Flandria⌋ decies octies, ⌊Hannonia⌋ etiam aliquoties centena milia dabit. ⌊Selandia⌋ autem, tametsi impetu maris valde sit attrita, tamen ultra septuaginta milia numerabit. Tributa ordinaria autem nihilominus pendentur. Inter ⌊Franciae regem⌋ et ⌊imperatorem⌋ subita illa atque insperata concordia exibit fortasse in magnum bellum. Nam cum ⌊imperator⌋ per illius regnum faceret iter, accepi eum aliquo modo illi promisisse se cessurum
⌊ducatu Mediolanensi⌋, causa illa hereditaria dissidii atque belli inter imperatores et ⌊Franciae⌋ reges. Postea autem summa contentione id dissuaserunt ⌊Italiae⌋ principes et praesides imperatoris, quos habet in ⌊Sicilia⌋ et ⌊Neapoli⌋, quandoquidem ⌊ille ducatus⌋ sit tamquam clavis, ad totam ⌊Italiam⌋ atque ⌊Siciliam⌋ invadendam. Et ut maxime praesens ⌊rex⌋ ⌊eo ducatu⌋ contentus futurus esset, tamen verendum esse, ne successores eius ad propagandum regnum per huiusmodi loci opportunitatem invitentur. Quare etiam neque ⌊rex⌋ ipse neque delphinus ad ⌊imperatorem⌋ in inferiorem ⌊Germaniam⌋ venerunt, cum tamen principio illorum adventus certo expectaretur.
Praeterea in reditu meo offendi in quodam oppido ⌊Vuestualiae⌋, quod vocant Loningem, legatum ⌊regis Franciae⌋ ac iuxta aliquot tribunos exercitus ⌊Bremensium⌋. Ex iis unus se adiunxit comitatui nostro ac aliquot miliarium nobiscum iter fecit. Unus autem ex nobis se insinuavit in eius notitiam comperitque ab eo. Legatum illum regis dictos tribunos, inter quos esset ⌊Mainardus vom Hamme⌋, ⌊regi⌋ conduxisse atque adeo cum eis convenisse, ut circa Natalem Domini apud regem adessent. Nam ⌊regem⌋ quoque aliis suis militibus ac tribunis, quibus stipendium quotannis numerat, edixisse, ut eo tempore quoque compareant.
De domino ⌊Cornelio Schepero⌋ non est, quod multa scribam, cum nuper ab illo Tua Celsitudo litteras acceperit. Adfuit mihi autem in causa amicorum meorum, propter commendationem Tuae Celsitudinis. Quare et amici mei, inter quos est dominus ⌊Tidemannus Gise⌋ consul, et ego Tuae Celsitudini ingentes agimus gratias.
Apud multos alios bonos viros mihi etiam valde profuit sola mentio Tuae Celsitudinis, ut quam affirmarent tanta prudentia atque humanitate illic versatam esse, ut numquam memoria istius ex bonorum virorum animis elapsura esset. Praecipuam operam autem mihi navavit dominus ⌊Galenius Zeger⌋, consiliarius ⌊imperatoris⌋ in Haga comitis, is Tuam Celsitudinem plurimum salvere iubet se offerens ad mandata tua.
Quomodo ⌊rex Angliae⌋ ⌊sorore ⌊principis Clevensis⌋⌋ repudiata aliam duxerit ⌊uxorem⌋, item quomodo caedem aedat primatum ⌊Angliae⌋, item quomodo ⌊Lutherum⌋ et ⌊Philippum Melanchthonem⌋ odio persequatur, non dubito quin Tua Celsitudo ea iam pridem ex aliis acceperit. De ⌊ducatu Gelriensi⌋ altum erat silentium. ⌊Lubecae⌋ repperi ⌊legatum ⌊imperatoris⌋⌋, episcopum Constantiensem, qui simul gerit titulum archiepiscopi Londensis. Is, tametsi tum supra duos menses ibi egerat, tamen clam fuit quidnam in mandatis habeat. Nam posteaquam illuc advenisset, mox correptus fuit febri, quae modo passim grassatur, eaque etiam tum vexabatur, cum ego illac facerem iter. Principio autem solummodo mutuae salutationes habitae sunt inter eum et senatum Lubecensem.
Haec fere sunt, domine clementissime, quae mecum ex inferiori ⌊Germania⌋ attuli, hic postea accepi, quid in superiori ⌊Germania⌋ agatur. Inter ⌊imperatorem⌋ et protestantes imperii status conventum est, ut theologi ex utraque parte ⌊Vuormaciae⌋ confluerent circa finem Octobris, ac de controversiis ecclesiasticis inter se conferrent. Quae autem inter ipsos concessa essent, ut ea postea ⌊Ratisbonae⌋ in conventu imperii proponerentur. Ibi tum
⌊imperatorem⌋ cum statibus imperii pronuntiaturum, quae servanda aut non servanda essent. ⌊Philippus Melanchthon⌋ autem cum uno atque altero collega ex ⌊Vuittenberga⌋ ad dictum conventum theologorum profectus est. ⌊Christus⌋, caput Ecclessiae ac princeps pacis, adsit disputationi huic theologicae, ut privatis commodis remotis tantum gloria ⌊Christi Servatoris⌋ ac salute animarum ob oculos posita piam concordiam ineant. Quae autem antea in conventibus theologorum de concordia acta sunt, ea typis excusa ad Tuam Celsitudinem mitto una cum aliquot epistulis de concilio et discidio ⌊Germaniae⌋. Indicem aliorum novorum librorum, quos bibliopola noster praecipuos attulit, his inclusum, ad Tuam Celsitudinem mitto. Si quos de his libris Tua Celsitudo sibi mitti voluerit, dignetur id mihi delegare, qui et in his curandis et in aliis rebus, quae per meam tenuitatem effici poterunt, numquam fidelis atque prompti clientis officio defuturus est. Adiunxi etiam his libellum de iis, quae Traiecti in honorem imperatoris apparata vidi.
⌊Christus⌋ Tuam Celsitudinem communi patriae incolumem et felicem quam diutissime conservet. Dominus ⌊Georgius Scheueke⌋, dominus ⌊Tidemannus Giso⌋, dominus ⌊Ioannes Treslerus⌋, ⌊magister Urbanu[s] Ulrich⌋ Tuam Celsitudinem officiose salutant.