Letter #2359
Jakob von BARTHEN to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1540-11-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-11-22 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi ac Domino, domino Ioanni, episcopo Vuarmiensi, domino ac patrono suo clementissimo
Salutem plurimam ac prompta addicti atque fidelis clientis obsequia, Reverendissime in Christo Pater, Princeps ac Domine clementissime.
In reditu meo ex inferiori Germania reddidit mihi Lubecae litteras a Tua Celsitudine Eustachius a Cnobelssdorff. Quae quidem mihi duplici nomine perquam gratae fuere. Primum quod significabant Tuam Celsitudinem adhuc commoda esse valetudine. Deinde quod continebant Tuam Celsitudinem qualecumque meum in scribendo officium non improbare. Unde in posterum minus verebor Tuam Celsitudinem meis impolitis litteris obstrepere, quoties mihi scribendi argumentum Tuae Celsitudinis non prorsus indignum, fuerit oblatum. Quae nova itaque mecum attuli et ex aliis aliunde allata accepi, de iis Tuam Celsitudinem paucis reddam certiorem.
Alter hic agitur mensis, posteaquam ex inferiori Germania profectus sum, tum imperator Bruxellae erat, eo singularum civitatum legati ex illis regionibus confluxerant. Quos quidem imperator dicebatur eam ob causam vocasse, ut ipsis valediceret eosque officii sui in republica se absente administranda commonefaceret, quoniam ipse brevi superiorem Germaniam petiturus esset. Ceterum regiones illae in ingentem pecuniae summam conferendam consenserunt. Holandia contribuet sex annorum spatio, sexies centena milia aureorum, Brabantia duodecies, Flandria decies octies, Hannonia etiam aliquoties centena milia dabit. Selandia autem, tametsi impetu maris valde sit attrita, tamen ultra septuaginta milia numerabit. Tributa ordinaria autem nihilominus pendentur. Inter Franciae regem et imperatorem subita illa atque insperata concordia exibit fortasse in magnum bellum. Nam cum imperator per illius regnum faceret iter, accepi eum aliquo modo illi promisisse se cessurum UUB, H. 154, f. 33v ducatu Mediolanensi, causa illa hereditaria dissidii atque belli inter imperatores et Franciae reges. Postea autem summa contentione id dissuaserunt Italiae principes et praesides imperatoris, quos habet in Sicilia et Neapoli, quandoquidem ille ducatus sit tamquam clavis, ad totam Italiam atque Siciliam invadendam. Et ut maxime praesens rex eo ducatu contentus futurus esset, tamen verendum esse, ne successores eius ad propagandum regnum per huiusmodi occasionem loci opportunitatem invitentur. Quare etiam neque rex ipse neque delphinus ad imperatorem in inferiorem Germaniam venerunt, cum tamen principio illorum adventus certo expectaretur.
Praeterea in reditu meo offendi in quodam oppido Vuestualiae, quod vocant Loningem, legatum regis Franciae ac iuxta aliquot tribunos exercitus Bremensium. Ex iis unus se adiunxit comitatui nostro ac aliquot miliarium nobiscum iter fecit. Unus autem ex nobis se insinuavit in eius notitiam comperitque ab eo. Legatum illum regis dictos tribunos, inter quos esset Mainardus vom Hamme, regi conduxisse atque adeo cum eis convenisse, ut circa Natalem Domini apud regem adessent. Nam regem quoque aliis suis militibus ac tribunis, quibus stipendium quotannis numerat, edixisse, ut eo tempore quoque compareant.
De domino Cornelio Schepero non est, quod multa scribam, cum nuper ab illo Tua Celsitudo litteras acceperit. Adfuit mihi autem in causa amicorum meorum, propter commendationem Tuae Celsitudinis. Quare et amici mei, inter quos est dominus Tidemannus Gise consul, et ego Tuae Celsitudini ingentes agimus gratias. UUB, H. 154, f. 34r Apud multos alios bonos viros mihi etiam valde profuit sola mentio Tuae Celsitudinis, ut quam affirmarent tanta prudentia atque humanitate illic versatam esse, ut numquam memoria istius ex bonorum virorum animis elapsura esset. Praecipuam operam autem mihi navavit dominus Galenius Zeger, consiliarius imperatoris in Haga comitis, is Tuam Celsitudinem plurimum salvere iubet se ad offerens ad mandata tua.
Quomodo rex Angliae sorore principis Clevensis repudiata aliam duxerit uxorem, item quomodo caedem aedat primatum Angliae, item quomodo Lutherum et Philippum Melanchthonem odio persequatur, non dubito quin Tua Celsitudo ea iam pridem ex aliis acceperit. De ducatu Gelriensi altum erat silentium. Lubecae repperi legatum imperatoris, episcopum Constantiensem, qui simul gerit titulum archiepiscopi Londensis. Is, tametsi tum supra duos menses ibi egerat, tamen clam fuit quidnam in mandatis habeat. Nam posteaquam illuc advenisset, mox correptus fuit febri, quae modo passim grassatur, eaque etiam tum vexabatur, cum ego illac facerem iter. Principio autem solummodo mutuae salutationes habitae sunt inter eum et senatum Lubecensem.
Haec fere sunt, domine clementissime, quae mecum ex inferiori Germania attuli, hic postea accepi, quid in superiori Germania agatur. Inter imperatorem et protestantes imperii status conventum est, ut theologi ex utraque parte Vuormaciae confluerent circa finem Octobris, ac de controversiis ecclesiasticis inter se conferrent. Quae autem inter ipsos concessa essent, ut ea postea Ratisbonae in conventu imperii proponerentur. Ibi tum UUB, H. 154, f. 34v imperatorem cum statibus imperii pronuntiaturum, quae servanda aut non servanda essent. Philippus Melanch(thon) autem cum uno atque altero collega ex Vuittenberga ad dictum conventum theologorum profectus est. Christus, caput Ecclessiae ac princeps pacis, adsit disputationi huic theologicae, ut privatis commodis remotis tantum gloria Christi Servatoris ac saulute animarum ob oculos posita piam concordiam ineant. Quae autem antea in conventibus theologorum de concordia acta sunt, ea typis excusa sunt superinscribed⌈suntsunt superinscribed⌉ ad Tuam Celsitudinem mitto una cum aliquot epistulis de concilio et discidio Germaniae. Indicem aliorum novorum librorum, quos bibliopola noster praecipuos on the margin⌈praecipuospraecipuos on the margin⌉ attulit, his inclusum, ad Tuam Celsitudinem mitto. Si quos de his libris Tua Celsitudo sibi mitti voluerit, dignetur id mihi delegare, qui et in his curandis et in aliis rebus, quae per meam tenuitatem effici poterunt, numquam fidelis atque prompti clientis officio defuturus est. Adiunxi etiam his libellum de iis, quae Traiecti in honorem imperatoris apparata vidi.
Christus Tuam Celsitudinem communi patriae incolumem et felicem quam diutissime conservet. Dominus Georgius Scheueke, dominus Tidemannus Giso, dominus Ioannes Treslerus, m(agister) Urbanus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ Ulrich Tuam Celsitudinem officiose salutant.
Ex Dantisco, XII Cal(endas) Decembris, anno etc. XL
Tuae Celsitudini nuncupatissimus cliens Iacobus a Barthen
Nova commentaria Phil(ippi) Mel(anchthonis) in Epistulam ad Romanos
1 tomus operum Lutheri cum luculenta praefatione de ratione discendi sacras litteras
Opera Erasmi in aliquot tomos digesta
Cuspinianus De vitis imperatorum usque ad Carolum nostrum (fuit autem hic Cuspinianus legatus Maximiliani per duodecim annos)
Liber Parabolarum Sanctorum Patrum
Paulus Cortesius in libros Sententiarum
Novi commentarii in Psalmos autore Ioanne Baptista Folengio monacho
Sinodus Nicaena tempore Irenae habita de imaginibus
Lutherus in quindecim psalmos graduum