Binas a ⌊regia maiestate⌋ super negotio venerabilis domini ⌊Alexandri Sculteti⌋ canonici Varmiensis litteras accepi, quarum alteras easque postremas ⌊Gaspar⌋, Reverendae Dominationis Vestrae nepos, nobis reddidit una cum sententia per serenissimum regem contra dictum Alexandrum tamquam haereticum lata. Quarum litterarum atque sententiae tenore perspecto ac toto negotio semel et bis cum eximio advocato consistoriali, quem ⌊Gaspar⌋ praedictus in hac causa sibi patronum elegit, diligenter collato atque discusso, in eam devenimus sententiam, ut nihil pro confirmatione regiae sententiae hic agatur, ea potissimum ratione, tum, quia in iudicio multa possunt opponi, cum bulla ⌊Leonis⌋ non det facultatem principibus saecularibus iudicandi huiusmodi homines, sed esxequendi adversus iudicatos, tum etiam, quia litterae Reverendae Dominationis Vestrae ad eundem ⌊Alexandrum⌋ de mense Aprilis anni 1537 datae nihil minus indicant, quam vel minimam haeresis suspicionem, immo singularem eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae in eundem Alexandrum benevolentiam ac liberalitatem declarant. Ad hoc accedit testimonium litterarum reverendi domini ⌊episcopi Culmensis⌋ ad eundem ⌊Alexandrum⌋ scriptarum. Quae quidem binae litterae, si una cum articulis concordiae, quam ⌊episcopus Culmensis⌋ ipsi ⌊Alexandro⌋ nomine Dominationis Vestrae proposuit, in iudicio exhiberentur, certe omnia nostra corruerent. Si enim haereticus bis monitus est vitandus, qua ratione condemnatus vitari non debet?
Laborare autem, ut ipse ⌊Alexander⌋ vobis reconcilietur, et reconciliatus, ut dictis in litteris continetur, in gratiam ⌊regis⌋ iterum insinuetur, nihil aliud praesefert, quam aut condemnationem, aut vitam ipsius Alexandri eiusmodi esse, ut emendatio sperari possit, non autem quod sola esxecutione iudicii adversus eum lati ratio haberi debeat. Quae cum ita se habeant, satius duximus interponere partes nostras pro concordia ineunda, quam pro ulteriori exsecutione procuranda.
Hortamur igitur et rogamus eandem Reverendam Dominationem Vestram, nolit a proposita iam concordia recedere velitque arbitrio nostro remittere quosdam articulos, in quibus adversarius reddit se admodum renitentem et fortasse non iniuria, et si mandatum sufficiens ad concordandum eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae ⌊nepos⌋ secum attulisset, proculdubio confecta res esset atque ita confecta, ut honori eius et commodo satisfactum foret, cum ipse ⌊Alexander⌋ paratus sit constituere nos arbitrum absolutum omnium rerum suarum, qui a prosecutione causae huiusmodi usque ad responsum eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae omnino cessabit praeterquam in causa contra ⌊capitulum Varmiense⌋ super retentione fructuum beneficiorum suorum.
Super qua etiam supersedere non recusasset, nisi praefatus eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae ⌊nepos⌋ se contentum fore dixisset, ut in causa praedicta libere quisque interim de suo iure experiretur. Super quibus omnibus Reverenda Dominatio Vestra ⌊regiam maiestatem⌋ alloquatur certioremque faciat, prout ei magis expedire videbitur et ad nos, quam citius fieri possit, respondere non gravetur. Et si eadem Reverenda Dominatione Vestra causam hanc iudicio arbitrioque nostro remittendam duxerit, curare poterit, ut aliorum in praedictis articulis contentorum, et quorum interesse agitur, ad nos mandata transmittantur.
Erunt his alligatae nostrae ad ⌊eandem [maiestetem]⌋ litterae, quarum exemplum videre poterit, ut planius intelligat, quibus verbis negotii hui[us] ratio eidem maiestati sit redditura. Ad quam noluimus scribere, quae ad eandem Dominationem Vestram scrip..., ne qua forte ei per nos indignationis adversus eandem Reverendam Dominationem Vestram daretur occasio.
C[uius] honorem, auctoritatem et gratiam magis in dies atque magis apud serenissimum ⌊regem⌋ ...nem dominum et vigere, et augeri optamus. Et feliciter valeat.