Letter #2362
Antonio PUCCI to Ioannes DANTISCUSRome, 1540-11-30
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi tamquam fratri honorando
Reverende in Christo Pater et Domine tamquam frater honorande.
Binas a regia maiestate super negotio venerabilis domini Alexandri Sculteti canonici Varmiensis litteras accepi, quarum alteras easque postremas Gaspar, Reverendae Dominationis Vestrae nepos, nobis reddidit una cum sententia per serenissimum regem contra dictum Alexandrum tamquam haereticum lata. Quarum litterarum atque sententiae tenore perspecto ac toto negotio semel et bis cum eximio advocato consistoriali, quem Gaspar praedictus in hac causa sibi patronum elegit, diligenter collato atque discusso, in eam devenimus sententiam, ut nihil pro confirmatione regiae sententiae hic agatur, ea potissimum ratione, tum, quia in iudicio multa possunt opponi, cum bulla Leonis non det facultatem principibus saecularibus iudicandi huiusmodi homines, sed esxequendi adversus iudicatos, tum etiam, quia litterae Reverendae Dominationis Vestrae ad eundem Alexandrum de mense Aprilis anni 1537 datae nihil minus indicant, quam vel minimam haeresis suspicionem, immo singularem eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae in eundem Alexandrum benevolentiam ac liberalitatem declaran written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ranran written over ...⌉t. Ad hoc accedit testimonium litterarum reverendi domini episcopi Culmensis ad eundem Alexandrum scriptarum. Quae quidem binae litterae, si una cum articulis concordiae, quam episcopus Culmensis ipsi Alexandro nomine Dominationis Vestrae proposuit, in iudicio exhiberentur, certe omnia nostra corruerent. Si enim haereticus bis monitus est vitandus, qua ratione condemnatus vitari non debet?
Laborare autem, ut ipse Alexander vobis reconcilietur, et reconciliatus, ut dictis in litteris continetur, in gratiam regis iterum insinuetur, nihil aliud praesefert, quam aut condemnationem, aut vitam ipsius Alexandri eiusmodi esse, ut emendatio sperari possit, non autem quod sola esxecutione iudicii adversus eum lati ratio haberi debeat. Quae cum ita se habeant, satius duximus interponere partes nostras pro concordia ineunda, quam pro ulteriori exsecutione procuranda.
Hortamur igitur et rogamus eandem Reverendam Dominationem Vestram, nolit a proposita iam concordia recedere velitque arbitrio nostro remittere quosdam articulos, in quibus adversarius reddit se admodum renitentem et fortasse non iniuria, et si mandatum sufficiens ad concordandum eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae nepos secum attulisset, proculdubio confecta res esset atque ita confecta, ut honori eius et commodo satisfactum foret, cum ipse Alexander paratus sit constituere nos arbitrum absolutum omnium rerum suarum, qui a prosecutione causae huiusmodi usque ad responsum eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae omnino cessabit praeterquam in causa contra capitulum Varmiense super retentione fructuum beneficiorum suorum.
Super qua superinscribed⌈quaqua superinscribed⌉ etiam supersedere non recusasset, nisi praefatus eiusdem Reverendae Dominationis Vestrae nepos se contentum fore dixisset, ut in causa praedicta libere quisque interim de suo iure experiretur. Super quibus omnibus Reverenda Dominatio Vestra regiam maiestatem alloquatur certioremque faciat, prout ei magis expedire videbitur et ad nos, quam citius fieri possit, respondere non gravetur. Et si eadem Reverenda Dominatione Vestra causam hanc iudicio arbitrioque nostro remittendam duxerit, curare poterit, ut aliorum in praedictis articulis contentorum, et quorum interesse AAWO, AB, D.24, f. 33v agitur, ad nos mandata transmittantur.
Erunt his alligatae nostrae ad eandem maiestetem hidden by binding⌈[maiestetem]maiestetem hidden by binding⌉ litterae, quarum exemplum videre poterit, ut planius intelligat, quibus verbis negotii huius hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ ratio eidem maiestati sit redditura. Ad quam noluimus scribere, quae ad eandem Dominationem Vestram scrip[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, ne qua forte ei per nos indignationis adversus eandem Reverendam Dominationem Vestram daretur occasio.
Cuius hidden by binding⌈[uius]uius hidden by binding⌉ honorem, auctoritatem et gratiam magis in dies atque magis apud serenissimum regem [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉nem dominum et vigere, et augeri optamus. Et feliciter valeat.
Romae, ultima Novembris hidden by binding⌈[embris]embris hidden by binding⌉ MDXL.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae tamquam frater, Antonius cardinalis Sanctorum Quattuor etc.(?), maior poenitentiarius
Postscript:
Post scripta:
Si Dominatio Vestra Reverenda eidem Alexandro in hoc gratificari [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, ut eius domus ac bona domino decano Varmiensi aut alteri cuicumque canonico hidden by binding⌈[ico]ico hidden by binding⌉ ecclesiae suae Varmiensis per eandem Reverendam Dominationem deputando interim committatur, grat[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ certe no nobis foret, quo facilius eundem ad optatam concordiam inducere hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ possemus.