Letter #2365
Mikołaj LOKA to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-12-15
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541(!)-12-29 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor colendissime.
Commendatione servitutis meae in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae commissa.
Allatae sunt huc ex urbe
Quare maiorem in modum Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum meum colendissimum, rogo, ne pariatur me in beneficio isto a suis impediri, ne quod mihi iam et voluntate, et commendatione Vestrae Dominationi Reverendissimae beneficii accessit, id alio illius inclinata mente non tam iucundum accidat. Spero Reverendissimam Dominationem Vestram mei, servitoris sui, et suae dignitatis habituram rationem. Nec enim id propterea scripsi, quod de Vestrae Dominationis Reverendissimae sanctissima constantia dubitarem, sed ut testatum relinquerem me omnem potius indignitatem et infortunium malle, quam ut in ea fortuna assequenda alicui Vestrae Dominationis Reverendissimae amico obstiterem, cui voluntas illius accederet.
Commendo me gratiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, domino meo colendissimo, eamque in annos Mathusalem valere cupio.
Datae
Vestrae Reverendissimae Dominationis humillimus servitor