» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2365

Mikołaj LOKA to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1540-12-15
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541(!)-12-29

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 1157-1160

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1597, p. 1160

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maecenati suo honorandissimo

BCz, 1597, p. 1157

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor colendissime.

Commendatione servitutis meae in gratiam Vestrae Dominationis Reverendissimae commissa.

Allatae sunt huc ex urbe Roma litterae nepotis ex sorore Vestrae Dominationis Reverendissimae domino doctori Hosio, quibus ab illo summa diligentia et contentione orat, omnia obtestans, ut canonicatus Warmiensis, si forte vacare decernetur, illi cedat neve a me impediatur. Ego, si hanc fuisse voluntatem vel Reverendissimae Dominationis Vestrae vel nepotis illius scivissem, numquam illum petere a reverendissimo domino meo in animum induxissem, qui non hanc solum, sed omnem fortunam viliorem mihi esse et inferiorem duco gratia Vestrae Reverendissimae Dominationis. Sed cum ad hanc meam petitionem et iam impetrationem a reverendissimo domino meo accesit, etiam voluntas commendatioque Dominationis Vestrae Reverendissimae, qua reverendissimum dominum meum rogare est dignata pro me, nihil dubito inconsulta Dominatione Vestra Reverendissima nepotem illius hunc canonicatum ambire. Et tametsi ego non dubito, si forte vacare decernetur, quin meus sit futurus, cui eum maiestas regia immediate a summo pontifice, cum primum vacare beneficia decreta fuerint, impetrat, impetratio enim nepotis Reverendissimae Dominationis Vestrae ante vacationem beneficii irrita est, tamen quidvis mallem, quam ut eum contra voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae obtinere deberem aut in eo ipso aliquem Vestrae Reverendissimae Dominationis amicorum offendere.

Quare maiorem in modum Reverendissimam Dominationem Vestram, dominum meum colendissimum, rogo, ne pariatur me in beneficio isto a suis impediri, ne quod mihi iam et voluntate, et commendatione Vestrae Dominationi Reverendissimae beneficii accessit, id alio illius inclinata mente non tam iucundum accidat. Spero Reverendissimam Dominationem Vestram mei, servitoris sui, et suae dignitatis habituram rationem. Nec enim id propterea scripsi, quod de Vestrae Dominationis Reverendissimae sanctissima constantia dubitarem, sed ut testatum relinquerem me omnem potius indignitatem et infortunium malle, quam ut in ea fortuna assequenda alicui Vestrae Dominationis Reverendissimae amico obstiterem, cui voluntas illius accederet.

Commendo BCz, 1597, p. 1158 me gratiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, domino meo colendissimo, eamque in annos Mathusalem valere cupio.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Vilnae, XV die mensis Decembris anno Domini MDXXXX-o.

Vestrae Reverendissimae Dominationis humillimus servitor Nicolaus Lock