Allatae mihi sunt ex ⌊urbe⌋ litterae a ⌊filio⌋ ⌊sororis⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus a me summo studio contendit, quandoquidem prior ipse ⌊Alexandri⌋ sacerdotia impetravit et magnis ei laboribus constiterunt, ut ne patiar ei esse impedimento nobilem ⌊Nicolaum Loca⌋ amanuensem meum, quominus voti sui compos efficiatur. Ego, Reverendissime Domine, si vel minimam eius rei mihi initio significationem dedisset Reverendissima Dominatio Vestra, quod vellet hunc ⌊sororis⌋ suae ⌊filium⌋ ⌊Alexandri⌋ sacerdotiis auctum et honestatum, nihil fecissem libentius, quam pro ea impetranda ea in ⌊urbe⌋ curassem. Neque familiarium et servitorum meorum tam carus mihi quisquam est, quin prae illo posthabiturus ⌊eum⌋ fuerim, tantum est studium meum Reverendissimae Dominationi Vestrae et omnibus iis, quos caros habet, gratificandi.
Sed cum de voluntate eius nihil habuissem explorati, commendatione quorumdam adductus feci, ut cui obstrictus nonnihil prae aliis videbar, eo quod bonus, diligens et utilis est ⌊se<r>vitor⌋ meus, ei ⌊proscripti⌋ sacerdotia impetranda curarem. Nunc ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae facio iudicium, an futurum hoc esset ex dignitate mea, si quae ⌊adolescenti⌋ et bene nato, et bene morato, et bene de me merenti semel promisi, ea non praestarem, si desererem eum, quem ornandum semel suscepi, quem certe ipsa etiam Reverendissima Dominatio Vestra non unis mihi suis litteris commendavit atque a me contendit, ut in eo, quod coeperam, perstarem atque nervos omnes contenderem, quo posset ⌊Loca⌋ meus ⌊Alexandri⌋ sacerdotiis potiri. Nunc ego tantum illius causa non faciam, quantum ipsa postulavit Reverendissima Dominatio Vestra. Facile patiar, ut non omnibus ⌊Alexandri⌋ sacerdotiis potiatur, solo canonicatu Varmiensi, quando passim iam ab omnibus canonicus appellatur. Contentum eum esse volo. Cetera sacerdotia, quin obtineat in ⌊urbe⌋ pro se ⌊filius⌋ ⌊sororis⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, causam non dico. Hoc a Reverendissima Dominatione Vestra peto, ut provideat, ne per eum, per quem minime oporteret, si fuerit canonicatus ⌊servitori⌋ meo impetratus, negotium illi in ⌊urbe⌋ exhibeatur. Si qua alia ratione commodari potero ⌊propinquo⌋ huic Reverendissimae Dominationis Vestrae, quoniam et praestans in eo ingenium, et non paenitendas in litteris progressiones video, nullam eius rei occasionem praetermittam.
Nova, quae huc missa sunt per dominum ⌊castellanum Biecensem⌋, descripta mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cuius me favori et benevolentiae commendo ac feliciter illam valere cupio.