Letter #2390
Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUSGuttstadt (Dobre Miasto), 1541-02-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-02-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino ac patri meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendationem.
Causam matrimonii et impraegnationis inter Elisabetam actricem ex una et Gregorium Newman reum et conventum ex altera partibus controvertentem de speciali commissione Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi facta hic audivi summariumque propositionis ac responsionis partium necnon dicta testium in scriptis redacta et praesentibus indita cum ea, qua decet, reverentia transmitto. Ex quibus Reverendissima Dominatio Vestra, quae est illius ingenii perspicacitas ac rerum summa prudentia, facile pervidebit, quid sit decernendum. Ex eo potissimum, quod in primo iudicio ante aliquot retro annos coram me tunc cancellario celebrato commissum sit reo, ut ab actrice omnino in posterum se contineret commercium cum ea nullum habiturus. Alioqui contrarium facturus matrimonialiter illi copularetur, id quod ita factum esse, ne hic quidem in iudicio negare potuit. Ceterum non continuisse se ab ipsa et propria eius confessio, et dicta testium loquuntur, atque adeo tumens actricis uterus clamat. Accidit, quod neque contractum primum inter se et actricem mediatoribus bonis viris initum pro solutione pudoris ac prolis educatione servaverit aut ei satisfecerit.
Testes duae, licet sint sorores actricis, non est tamen verisimile falsum eas deposuisse, fortissimo praesertim, ut moris ac iuris est, iuramento in partis adversae praesentia constrictas. Et in causis matrimonialibus, quae favorabiles sunt, et quibus, ut plurimum amici et consanguinei seclusis extraneis intersunt, tales testes admittuntur, quales haberi possunt, ut multo melius me novit Reverendissima Dominatio Vestra.
Ego salva conscientia iuxta actorum tenorem et causae qualitatem auderem pronuntiare pro actrice, ut in scheda iis indita habetur, salvo perspicatiori iudicio ac prudentissimo consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae. Ad cuius cognitionem haec omnia etiam propterea lubens refero, quod pars rea certam sibi istic victoriam pollicetur, interventu nescio cuius patroni in arce Heilsberg sibi comparati, qui, indicta causa, immo cuius ne statum quidem scit, iam iam praeiudicio quodam pro absolutione rei, ut audio, pronuntiaverit. Mihi profecto neque apud actricem, neque apud reum, ut est in proverbio, seritur aut metitur. Officium mihi a Reverendissima Dominatione Vestra impositum obeo fideliter ac omnia fide bona tracto, in scriptisque redacta iudicio eiusdem oboedienter subicio. Quae quicquid id est, quod decreverit mihique rescribere dignabitur, boni consulendum est, nam ad decretum eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae hic audiendum constitui partibus pro termino finali feriam sextam proxime sequentem, quae erit XXV dies Februarii.
Opto ex totis praecordiis Reverendissimam Dominationem Vestram salvam esse ac diu vivere. Cuius gratiae me ac fortunulas meas omnes quam subditissime commendo.
Ex Gutstat, XVIII Februarii anno MDXLI.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor Nicolaus Human