Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis ⌊⌋ Vestrae Paternitatis, ex quibus cognovimus ea, quae ad nos de ⌊Alexandro Sculteto⌋ Vestra Paternitas perscripsit. Non possumus probare ea, quae idem canonicus ⌊Alexander⌋ facit. ⌊Regia maiestas⌋ librum ⌊eiusdem Alexandri⌋ ad se missum ad ⌊sanctissimum dominum⌋ transmitti curabit. Alias vero litteras, quae in scriniolo erant, ⌊maiestas sua⌋ ad Vestram Paternitatem remittit. Reliqua ex litteris ⌊maiestatis suae⌋ Vestra Paternitas intelliget, quae nos scribere supervacaneum putavimus.
Bene et feliciter valeat Vestra Paternitas.
Datae
⌊Vilnae⌋, die VII-a Martii anno Domini M-o D-o XLI-mo.
Ex commissione propria sacrae reginalis maiestatis