» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2397

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1541-03-07
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-21

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 1601, p. 681-682

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Redditae sunt nobis litterae Vestrae Paternitatis, ex quibus cognovimus ea, quae ad nos de Alexandro Sculteto Vestra Paternitas perscripsit. Non possumus probare ea, quae idem canonicus Alexander facit. Regia maiestas librum eiusdem Alexandri ad se missum ad sanctissimum dominum transmitti curabit. Alias vero litteras, quae in scriniolo erant, maiestas sua ad Vestram Paternitatem remittit. Reliqua ex litteris maiestatis suae Vestra Paternitas intelliget, quae nos scribere supervacaneum putavimus.

Bene et feliciter valeat Vestra Paternitas.

Datae Vilnae, die VII-a Martii anno Domini M-o D-o XLI-mo.

Ex commissione propria sacrae reginalis maiestatis