Letter #240
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonMadrid, 1525-03-16
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 3r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Superiori die, quae erat 1525-03-07⌊septima huius mensis(!)1525-03-07⌋, copiosissime omnia Maiestati Vestrae Serenissimae post domini doctoris Bork abitionem hic acta et illius casum ac moram cf.
Belli huius finem non video. Venit huc ante paucos dies ducis Sabaudiae orator et maiestatem caesaream ad pacem amplexendam hortatus est; dominus enim illius neutralis habetur. Sed sicut ex illo intellexi pridie cum una essemus apud caesarem, inter multa alia, quae mecum contulit: ,,pacem, inquit, haberemus, sed illam nihil aliud, quam caesaris voluntas moratur.” Rettulitque mihi, quod rex Galliae in Ticini oppugnatione pertinaciter adhuc persisteret et quod eam urbem non vi (nam intus octo fere milia militum caesarianorum esse perhibentur), sed commeatus inopia capere decrevit. Exitus istius obsidionis certo aliquid novi efficiet, in illo res omnis haeret. Reddidit me etiam certiorem de domino BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 3v doctore
Habuit me in cena dominus praepositus BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 4r familiaritate dudum in aula
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 4v suadere nitebatur, ut prior illum poculo convenirem, sed quid surdo cum fabula, porrectum mihi poculum in marchionem direxi. Ille impiger hausit spumantem pateram. Tum dominus Mucron, maiori domus caesareae maiestatis, alteri domino Mettene dedit. Postquam exempta sitis fuerat mensaeque remotae, stetimus in corona, dominus marchio, Don Georgius, dominus praepositus et ego de certamine nostro et quomodo multum bibitum esset colloquentes, exorsus est iterum dominus praepositus in eam sententiam, qua prius et quod plurimum expediret rebus christianis, ut causa huius belli inter Maiestatem Vestram Serenissimam et dominum magistrum componeretur, praesertim cum inter avunculum et nepotem verteretur, et quod potissimum spectaret ad dominum marchionem, ut se medium inter avunculum et fratrem poneret omnemque daret operam, quo sanguinis haec necessitudo, per istiusmodi dissensionem offensa, rursus in integrum rediret. Ad haec marchio: „nos,” inquit „ea de re huc non convenimus, ut processus desuper iuridicos faceremus, nihilominus diplois mihi prope est, sed camisia proximior. Nos de domo Brandenburgensi fratrem nostrum neque volumus deserere neque possumus, estque Brandenburgensium mos et natura iniuriam nequaquam ferre, immo acerrime propulsare, et licet simus arme Sweis tamen non patimur, ut vis nobis aut ignominia aliqua inferatur, quam a nobis arcere, donec halitum fruimur, solemus, quod etiam in hoc bello compertum est, der dorane gewunnen hot der singe die schun mit. Scitur etiam, quis pacem vel indutias petat.” Ad quae ego dissimulata bile respondi: cum huc a Maiestate Vestra Serenissima in arduis Reipublicae Christianae et in quibusdam privatis negotiis essem missus, nihil mihi agendum in his rebus fuisset iniunctum, quemadmodum hoc caesari et illius consilio non foret incognitum, unde neque in praesentia ad ea respondere, quae illius illustritas vehementius exposuisset, inter pocula praesertim et in symposio tenerer, tamen, si praeter commissionem ac pro vetere notitia et benevolentia, qua me illius illustritas olim fuisset prosecuta, patienter velit audire, dicturus essem aliqua, quae ad haec responderi possent. Annuit, et ego in hunc modum incepi. Quis huic bello praebuisset occasionem non foret obscurum neque, quomodo gestum esset, careret luce, praecipue ubi veritas haberet locum, quae singula refricare magis ad irritandos crabrones, quam ad amicum colloquium accederet, quocirca consulto ea transirem, exitus omnia esset probaturus. Quod vero tunicam propiorem diceret pallio, non irem infitias; aequitas tamen inter viros principes esset praeferenda hocque perpendi debuisset
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 5r
potissimum, quod Maiestas Vestra Serenissima contra domum Brandeburgensem nihil umquam egisset, immo verius illi omnem favorem atque benevolentiam exhibuisset, per quam dominus magister venit in Prussiam; quomodo vero ea sunt observata, quae ante eius susceptionem et adventum per oratores patris suae illustritatis fuerant promissa, nondum in oblivionem transiit. Res etiam et causa istius belli non fuisset de domo Brandeburgensi, sed quod multis indignis modis Maiestas Vestra Serenissima offensa ac lacessita subditos suos tueri invitus etiam et necessario protrahebatur. Accedebat praeterea, cum dominus magister non solum debitum praestare recusaret, verum et gentes iam conscribere contra Maiestatem Vestram Serenissimam coeperat, quod hoc bellum contra voluntatem et morem suum Maiestas Vestra Serenissima suscipere coacta fuerat, quod tamen mitius, quam offensae merebantur, gestum est. Nam cum exercitus Maiestatis Vestrae Serenissimae in terras domini magistri se disposuerat, non incerti de victoria, subinde nuntii in primis ordinis, deinde terrarum et civitatum domini magistri ad Maiestatem Vestram Serenissimam mittebantur, qui post longam rerum suarum deplorationem misericordiam et domino magistro, ut ad Maiestatem Vestram Serenissimam se tuto conferre posset, salvum conductum deprecabantur, quem illi cum certis articulis non gravate dedit et militibus suis, ut interea ferro et igne abstinerent, demandavit. Postquam vero dominus magister, acceptis articulis et litteris, commeatus Thoruniam ad Maiestatem Vestram Serenissimam divertisset, illic honeste exceptus et habitus Maiestati Vestrae Serenissimae ore proprio pollicebatur, se omnia facturum, ad quae obligaretur, paulo tamen post, cum a rege Daciae aliquot peditum milia sibi advenisse cognovisset, mutata sententia, quasi cum fratribus ordinis super tractatus sibi propositos consulturus, ut vigore salvi conductus redire posset, rogavit et quamvis Maiestas Vestra Serenissima illum omni iure, cum articulis missis non satisfecisset, detinere potuisset, ad quod multi regni primores instabant, nihilominus illum a se abire et honorifice ac secure usque ad propria conducere permisit. Haec cum dixissem, interpellavit me dominus marchio alia adhuc dicere conantem, respondens: Maiestatem Vestram hoc in facto bene et regie egisse, quicquid tamen esset, fratrem eius dominum magistrum quam diu viveret cum aliis suis fratribus se numquam deserturum, domumque Brandeburgensem talem olim semper fuisse, quae potuisset aliquid et nunc non minus, nullamque esse in Almania, quae tot fratres viventes et germanos haberet, qui reliquis principibus etiam non essent inferiores. Et cum haec cum quadam vehementia, ut est cholericus, protulisset,
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 5v
non potui mihi temperare, subintuli: reges Poloniae quid possent et Germanis principibus et aliis regibus ac nationibus praesertim infidelibus satis olim fuisse et adhuc esse cognitum, quod si quis temere non crederet, wurd wol sinden im auskeren.
Post haec verba utrinque habita dominus praepositus marchioni dixit: illustritas sua plus paci et concordiae quam ulteriore bello affici deberet, est enim indignum et non conveniens rationi inter sanguine iunctos digladiationes fovere. Ad quod tandem mitius respondit, animo post choleram recuperato: „Nos hic ea de re non convenimus, ut processus iuris ageremus velimque, quod negotium hoc esset compositum, ad quod, quantum eniti possum, operam sum daturus, faciat etiam idem dominus orator.” me alloquens et tandem post alia humaniora colloquia cyatho litem diremimus.
Postero die, quae fuit 1525-02-26⌊26 praeteriti1525-02-26⌋, dominum
Haec cum dixisset, omnia illi exposui, quae mecum idem praepositus et doctor Brantner quasi caesaris nomine egisset, de quibus scripsi in novissimis. Miratus est, indignatus etiam, quod hoc modo sine caesaris commissione res haec ad me fuisset perducta.
Hinc Maiestas Vestra Serenissima liquido cognoscere potest, quibus ingeniis haec negotia hic tractantur. Venit postea ad me doctor Brantner, est enim apud me continuus commensalis et profecto bonus iuvenis. Dixi
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 6r
illi, quae a domino magno cancellario in hac re accepissem, obstupuit et totus rubore perfusus inquit: „dominus praepositus est in negotiis imperii meus superior, hic me secum accepit, dicens caesarem sic fieri voluisse. Cum autem res aliter se habet, non persuadebit mihi amplius, nisi a caesare mihi fuerit commissum, ut istiusmodi negotia cum illo tractem.” Est etiam quaedam inter illos simultas, mihi non incognita etc.
Haec cum in lucem pervenissent, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 6v decrevisset, ingenue et sine fuco se dicturum, quod si aliter ab eo fieri experirer, violati honoris sui illum convienire deberem, protestatusque est, quod nihil ex domini sui commissione, quam desuper haberet nullam on the margin⌈quam desuper haberet nullamquam desuper haberet nullam on the margin⌉, sed re ipsa id exigente, velit dicere. Et in primis, quod mecum illi conferre desuper datum fuisset, laudans rerum gerendarum peritiam et fidem meam erga Maiestatem Vestram Serenissimam, id plurimi faceret foretque his negotiis non parum profuturum etc. incepitque quam perniciosum rebus christianis hoc bellum esset inter Maiestatem Vestram et illius dominum declarare, et quod dominus eius, ut iuvenis, a quibusdam fuisset seductus, qui aliquando poenas sint daturi, et cum facta infecta esse nequeant, ipse pro fide sua, qua suo principi devinceretur, summopere cuperet, ut bellum hoc componi et in gratiam reditus fieri posset. Unde me rogabat iterum, ingenium et prudentiam autoritatemque meam, quam non parvam esse apud Maiestatem Vestram Serenissimam sciret, extollens, ut animum ad istius belli compositionem et concordiam inducerem, quod ad id multum commodi allaturum speraret, multis vere rhetoricis usus persuasionibus, quas ne nimium sim prolixus omitto. Ad ea pro re paucis respondi. Primum benevolentiam illius erga me et quod me tanti faceret, qui sum minimus Maiestatis Vestrae Serenissimae servus, commendabam meamque rursus benevolentiam, quantum mihi liceret, illi pollicebar. Et quemadmodum ille fuit protestatus, me etiam nullam penitus super his negotiis a Maiestate Vestra Serenissima facultatem et commissionem habere, dicebam. Quod vero me rogaret, ut ego paci afficerer, foret supervacaneum, qui neque prodesse neque multum nocere possem, ipse etiam sciret, qualiter hoc bellum exortum et quibus modis sit gestum, et Maiestatem Vestram Serenissimam ad id nullam dedisse occasionem, nihilominus ab humanitate non essem adeo alienus, qui turbas paci et tranquillitati praeponerem meque, si quid possem, libenter daturum operam, ut haec tragoedia cum dignitate Maiestatis Vestrae Serenissimae finiretur. Egit mihi hinc multis verbis gratias et rettulit mihi, quod nesciebam: in Posonio pro festo trium regum praeterito conventum fuisse institutum, ubi causa haec agi deberet et quod haberet spem, compositionem illic fieri posse, verum tamen certiora et firmiora omnia essent futura, si cum Maiestate Vestra Serenissima in personis dominus magister convenire posset, ubi semotis arbitris planius et apertius de omnibus utrimque daretur colloquium, post quod ipse non dubitaret et reditum in gratiam maiorem quam prius et solidam pacem futuram. Hoc dicebat veluti rogando me, et quod operam meam interponerem, ut efficeretur. Cognovi ex eo, summopere id dominum magistrum affectare.
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 7r
Maiestas Vestra Serenissima pro summa sua prudentia, quid sibi ista velint, abunde intellegit, mihi hic aliud nec agere nec loqui licuit, cum super hac re ne verbum quidem mihi sit commissum et neque unum iota huc scriptum. Non potui tamen eam benevolentiam, qua me dominus marchio et iste nuntius videntur prosequi, postquam indutiae nondum expirarint, reicere. Conventum est igitur inter nos crebrius raroque est dies, qua me
Dominus marchio et iste nuntius primitus suspicabantur, quod hic ob nullam causam, quam ob istam nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae agerem,
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 7v
nunc aliud experti submissius se gerunt et qui prius fastu quodam me praeterierunt, in praesentia blandientes me prosequuntur, immo etiam nescio quas mihi novitates, utinam veras, de victoria quadam contra Moscos narrant et per postas ex urbe huc scriptas asserunt; sed quia indutiae sunt cum Moscis, suspectas habeo.
Iam agitur mensis septimus, quod neque ex partibus nostris a Maiestate Vestra Serenissima neque a domino
Dum haec scriberem venit ad me doctor Brantner et attulit mihi litteras caesaris in negotio Pruteno ad Maiestatem Vestram Serenissimam scriptas, dicens: domini magistri nuntium rogasse, ut illas ad me deferret, quas praesentibus cum exemplo litterarum ad regem Hungariae et archiducem Austriae ac ad ipsum dominum magistrum annexas mitto. Ex his omnibus atque ex colloquiis mecum habitis, quae hac in re agenda erunt, Maiestas Vestra Serenissima pro sapientia sua incomparabili liquido prospiciet. Hoc tempore de his alia se non offerunt. Proficiscitur cum hac posta tandem hinc expeditus regis Daciae extorris caduceator, quem hic cum alio pro oratore habuit. Is per longam sollicitationem nihil impetravit aliud, quam quod ex regimine Flandriae regi suo cum illius coniuge, caesaris sorore, ter mille floreni Renenses quolibet anno numerari debent, de quibus vivere et se sustentare debebit, ut potest. Omnia sors versat. Ubi nunc sunt tanti thesauri et tam ingens argenti moles, de qua ante duos annos passim praedicabatur? Non video adhuc, quomodo umquam possit restitui. Voluerat, ut prius scripsi, se huc cum coniuge et liberis conferre, sed non est permissus propter maiores expensas vitandas;
Venit huc paulo ante posta ex Italia et ex campo seu exercitu caesaris die tertia mensis praeteriti, inde
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 8r
haec nova feruntur: Dominum archiducem Austriae tredecim milia peditum et mille ducentos equites, ac decem maiora tormenta pro liberatione Ticini seu Paphiae misisse; illis accesserunt sex milia Hispanorum et tria milia Italorum, qui coniuncti ductore Borbonensi applicuerunt obsidioni. Quod cum Galli intellexissent, collegerunt vires suas circumquaque sparsas in unum, in quorum discessu milites, qui in civitate habentur, numero quinque milia peditum Germanorum et mille Hispanorum egredientes moenia, ultra trecentos Gallos occiderunt et multos currus cum commeatu illis acceperunt. Sicque Paphia ab una parte ab obsidione est liberata et supra descriptus caesaris exercitus cum iis, qui in civitate sunt, coniunctus. Qua de re Gallorum rex ducem Albaniae, quem cum mille lanceariis, ut hic vocant, et octo milibus peditum versus regnum Neapolitanum miserat, revocavit, sed antequam ille adveniet, caesariani omnino confligere (cum hostibus sint proximi) decreverunt. Dicunt Gallorum regem non habere bonorum peditum ultra duodecim milia, de aliis gregariis sex milia; equitatus tamen caesarianis est superior illi peditatu habeturque hic pro re certa, quod vel fuit vel brevi sit futurus conflictus. Ex victoria dependent omnia. Feruntur etiam Helvetiorum quinque vexilla a Gallis discessisse et quod castellum Sancti Angeli inter Paphiam et Laudum vi a caesarianis sit interceptum, in quo multi exules partes Gallicas secuti de Gonzagis et Ursinis sunt capti, quodque duo milia Gallorum, qui terras Ianuensium invadere conabantur, prope
Haec summa est omnium. Hinc Maiestas Vestra Serenissima secum reputare potest, quid de pace sperare liceat,
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 8v
quam nisi rex Angliae fecerit, qui non ut Crates Thebanus aurum suum in mare abicere statuit, rerum, quod opinor, et nervi penuria faciet. Ille enim, quemadmodum ex eius oratore intellexi, se inter utrumque ponet medium, neque vult, quod caesar, neque quod rex Franciae sit superior, ne deinde unius illorum potentia in suum caput redundaret.
Alia scientia digna Maiestatis Vestrae Serenissmae non habentur. Nos hic manemus in BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 9r victoria congratulabatur, rogando, cum a Deo haec ei tam ingens felicitas cessisset, sic illa uteretur filiumque suum captum ea in condicione apud se conservaret, quemadmodum utrisque et tam alta prosapia progenitis conveniret.
Quale gaudium haec novitas caesari ac eis, qui illi bene volunt, hic fecerit, facile potest perpendi. Extemplo igitur missum est ad omnes oratores. Ad me etiam perventum. Qua de re, ut animum Maiestatis Vestrae Serenissimae erga caesarem testarer, nuntius sua mercede paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ non caruit. His enim modis, quomodo quisque afficiatur, expiscari solet, et cum magnus undique ad caesarem fieret concursus, ego cum oratore paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ regis Angliae, cum vicini simus, ad aulam etiam contendimus, ut congratularemur. Intromissi itaque ad caesarem pervenire non potuimus, qui se paulo ante quam advenissemus cum quibusdam consiliariis occluserat, significavitque nobis, ut paulisper praestolaremur. Unde inducti in quoddam aliud conclave, in quo erat dominus dux Calabriae cum nuntio ducis Borbonensis et plerisque aliis huius aulae primoribus, ad dominum ducem Calabriae accessimus, cum quo multa de hac victoria collocuti, quidam inquit: „quem nunc animum rex Galliae captus habere debet?” Cui ille respondit: „nemo est in hac aula, qui haec melius quam ego, sciat.” Cum enim avus maternus istius caesaris Regnum Neapolitanum occupasset et inde rursus in Hispaniam traicere voluisset, dominus dux Calabriae illum committabatur et conduxit usque in navem, quo cum pervenisset et regi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉ valediceret, retentus est praeter suam opinionem a rege et ad paper damaged⌈[d]d paper damaged⌉ Hispaniam abductus, ubi captivus servabatur, donec iste caesar illius paper damaged⌈[lius]lius paper damaged⌉ misertus, ante duos annos illum liberum faceret; et in praesentia magno cum favore prosequitur, habetque super omnes oratores locum. Princeps est profecto gratiosus et ab omnibus passim diligitur relucetque in eo vere sanguis regius. Et cum ille nobis has novitates referret, quemadmodum caesari fuerant descriptae, illius maiestas supervenit. Accessit primum orator Anglicus et composito vultu congratulatus est, ut potuit. Illi maiestas sua multa respondit et fere per spatium mediae horae multa affectuose cum illo loquebatur. Me tandem etiam seorsum admisit. Pro tempore Germanice eum in modum dixi: „Deus Optimus Maximus det Maiestati Vestrae Serenissimae perpetuam in terris felicitatem, sitque illi gratia, honor et gloria, quod Maiestati Vestrae hanc dedit victoriam, quae orbi Christiano consolationem, infidelibus
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 9v
terrorem ac serenissimo domino meo spem optimam atque singulare gaudium est allatura, ut pote quod ex illa universalis pax et concordia inter principes Christianos statuumque et ordinum omnium tranquillitas et denique contra Christiani nominis hostes tum demum generalis certa expeditio sit futura, quam nemo magis, quam serenissimus dominus meus, rebus iam suis et viribus non parum inclinatis et attritis, poscit et efflagitat; habeoque eam de Maiestate Vestra fiduciam, quam ad hoc alias cognovi propensissimam, ad id omnes conatus suos conversuram, quo haec victoria insignis et summa Maiestatis Vestrae Caesareae felicitas nomen praeterea et illius potentia universo terrarum orbi clarior fiat atque illustrior.”
Ad ea
Postea factus est ad eum ingens concursus ab his, qui adhuc illius maiestati non erant congratulati. 1525-03-11⌊Sequenti die1525-03-11⌋ BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 10rsalem, ad communem contra infideles expeditionem atque ad ecclesiae reformationem, bonis ad id rationibus usus. Aliae caeremoniae ex his novis hic non fiebant, pauci ignes in oppido a primatibus et ab oratoribus ante domos in plateis struebantur, quos imitatus idem feci. Fui postea cum domino
In Latium cum iam sub nive terra riget
Importuna quidem sunt haec modo tempora belli
Causaque quam propter sumitur aequa parum,
Delphicus hoc super eventu quaesitus Apollo,
Quid sibi tam praeceps impetus iste velit?
Italia exitium Gallorum, saepius olim
Ut fuit, hoc etiam tempore, dixit, erit.
Et cum vaticiniis et prophetiis multum tribuit, praedixerat enim prius ante primum diem Martii, regem vel interfectum vel fore captum. Placuit ei plurimum mea congratulatio. Accidit etiam, quod eodem tempore orator Anglicus illic esset, quem multis scommatibus pupugit de rege suo. Ille tamen quasi non intellegeret dissimulabat. Dicebat etiam aperte: timeo ne nobis hoc, quod Hannibali, dici possit: vincere scis et victoria nescis uti. Et sunt, qui caesarem offenderunt et de illius benignitate diffidunt. Unde adhuc cum infidelibus aliquid molientur. Hoc fortassis de pontifice et Venetis dicebat. Addidit etiam, quod paulo ante accepisset litteras, quomodo instinctu aliquorum Turcus ingentem parasset classem, qua hac aestate quasdam insulas, quae ad caesarem spectant, interciperet eaque omnia ab his fierent, qui de reditu in gratiam cum caesare dubitarent, cum tamen illius maiestas ad omnem clementiam et benignitatem etiam erga hostes esset propensissima, modo ii, qui deliquissent, resipiscerent. Multaque alia dicebantur, quae si scribi deberent, multum papyri absumeretur, et non {non} possent esse nisi morosa. Ex omnibus tamen hoc potissimum intellexi, quod caesar post hanc victoriam non fit insolentior, sed modis quibuscumque potest ab amicis
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 559, f. 10v
et hostibus favorem et amicitiam quaerit. Quod illi summe necessarium esse arbitror; hanc enim felicitatem neque ingenio neque viribus nactus est, sed eam praeter omnem spem a Deo habuit.
Quomodo iste conflictus circa Ticinum sit factus, quamvis prius haec novitas quam hae litterae ad Maiestatem Vestram Serenissimam sit perventura, eo modo, ut a domino magno cancellario audivi, depingam. Ex prioribus cartis Maiestas Vestra Serenissima intellexit, in quo numero uterque fuit exercitus et quam prope alter ab altero dissidebat et quomodo rex Galliae militum suorum non contemnendum numerum ad Regnum Neapolitanum occupandum misisset. Unde cum caesariani ad Ticinum convenissent et iam in pecuniis haberent defectum, marchio Piscariae, vir reibellicae apprime peritus, diutius immorandum non censuit, imprimis cum cognovisset, quod Galli se in dies magis munirent. Erant enim in saeptis et muris, qui pro feris continendiscirca Ticinum sunt constructi. Aliquot noctibus per cuniculos in tribus partibus iussit muros suffodi et per palos sustentari, ne caderent, quo cum vellet uno impetu intra munitiones posset irrumpere. Quod cum esset paratum, circumivit omnes ordines et primum ad Hispanos, cum quibus longo tempore militavit, divertit illosque hortatus est, ut pro gloria nationis suae et fide, qua caesari devincti essent, solutionem stipendiorum suorum, usque ad decimum diem Martii exspectarent, seque illis usque ad praescriptum tempus istiusmodi solutionis fideiussorem posuit. Quod cum ab eis non sine difficultate impetrasset, aperuit illis stratagema, quo Gallos altera nocte ruptis, ut dictum est, munitionibus aggredi velit, de quo illi erant contenti. Deinde idem cum Germanis peditibus egit persuasitque hoc etiam equitibus, et sic in suam sententiam traxit omnes. Qua de re 24 praeteriti, quae fuit dies
natalis caesaris, in qua 25 annum complevit, nocte praecedente tota cum omnibus ordinibus fuit in armis et, quo alter ab altero dinosceretur, omnes camisias albas super arma induerunt. Galli etiam certiores facti, illos esse paratos, suspicabantur, quod
BJ, 6657, f. 144v
stationes suas deserere vellent, unde se etiam in ordines disposuerunt et tota nocte armati exspectabant, quando caesariani discederent, ut eos persequerentur, credebant namque, quod se versus Mediolanum conferre decrevissent. Duabus itaque horis ante solis ortum caesariani ab altera parte, ubi non foderant cuniculos, per quosdam Hispanos pedites, qui omnes bombardas ferebant, ciebant pugnam, iunctis illis equitibus velitibus. Quod cum in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ Gallorum exercitu personuisset, omnes ad hunc impetum reprimendum confluebant, quo facto illi, qui ex hac regione fuerunt in insidiis, tribus ordinibus sine tormentis prostratis muris in hostes praeter illorum opinionem irrumpebant. Illic miseranda caedes fertur commissa et in primo congressu nulli parcitum. Rex cum equitatu gravis armaturae stabat in ordine, ignarus adhuc quae gerebantur. Unde ipse cum aliis suis primoribus, qui iuxta eum erant, non habebant hastas, sed clavis, cum hostes subito irruerent, obviam procedebant. Saevitum est primum a caesarianis in equos, quorum magna pars corruit, et in eo conflictu, ut ferunt, sub tertio equo cum se rex acriter defendisset et multos ac quendam marchionem propria manu occidisset, accepto levi quodam per galeam vulnere, in terram fuit prostratus. Cumque iam illuxisset et inter mortuos vivi quaererentur, inventus est rex cum aliis plurimis, agnitusque a vicerege Neapolitano, veste donatus illius enim a peditibus disruta(?) fuerat, et equo recenti impositus, honorifice in Ticinum est abductus. Postea, ne maior caedes fieret, vicerex milites continuit et Helvetios, spoliatis tamen illorum armis et vestibus, vita donavit. In ea strage ex Gallorum parte sedecim
milia et caesarianorum vix quadringenti cecidisse dicuntur. Rexque nuntio cladis salvum conductum dedit, qui per Gallias primum ad gubernatricem, matrem suae maiestatis et deinde huc 12 die ad maiestatem caesaream pervenit. Ferturque cum captus esset rex dixisse: “in hoc bello boni militis, sed non regis officium exegi.” De matre etiam dicitur. “Si filius meus,” inquit, “me audivisset in hoc, nunc non esset in discrimine.”
BJ, 6657, f. 145r
litterasque, quas illa caesari scripsit, sic ut de Gallico in Latinum traductae sunt, cum captivorum ac occisorum nominibus Maiestati Vestrae Serenissimae praesentibus mitto exemplum. Alia omnia ex ipso domino oratore de Bredom latius coram intelleget, qui hinc tandem 1525-03-16⌊hodie1525-03-16⌋ est absolutus. Conduxique illum extra oppidum et has ista nocte ad eum transmittam, quas igitur continui, si adhuc post illius discessum novi quid emergeret, quod scire Maiestatem Vestram expediret, seque hoc obtulit. Nuntiatum est huc, quod nuntii ducis Moscoviae applicuerunt Hispaniae et sunt propediem venturi. Si cum duce illorum Antonio de Comitibus, vel cum aliquo alio, qui in eadem traiecit navi mihi a Maiestate Vestra Serenissima non venerunt litterae, mutus et surdus in his hic ero negotiis. 1525-03-15⌊Pridie1525-03-15⌋ hic annus praeteriit, quod a Maiestate Vestra Serenissima
BJ, 6657, f. 145v in Posonio pro festo Trium Regum praeterito factas esse ulteriores indutias, dicitque causam principalem vix illic potuisse componi. Haec apud me sunt suspecta et certo latet anguis in herba. Ipsi hoc, sicut dudum consueverunt, agunt ut sub praetextu boni et aequi contrarium fabricent, in una manu panem in altera habentes lapidem.
Postero die venit ad me et iterum istius rei meminit dixitque, quod BJ, 6657, f. 146r
unde timuit, ne quid hic contra eum, cum alias apud caesarem male audiret, expediretur. Alia, quae hac in aula habentur, hoc tempore non sunt quam quae, ut Maiestas Vestra Serenissima mihi mandavit, tam longa de omnibus historia conscripsi. Petoque mihi veniam dari, si quid magis ineptum, quam auribus Serenissimae Maiestatis Vestrae convenit, tam incompositis lituris exaravi. Cui me humillime commendo et rogo reditus mei clementem rationem habere dignetur.
Ex