Letter #2411
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-04-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-04-08 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, excellentissime domine praesul, domine gratiose.
Studia et obsequia nostra indefessa sint in vota Reverendissimae Dominationis Vestrae ex sententia destinata.
Gratiose Domine.
Cognovimus iam tandem illustrem principem Reverendissimae Paternitatis Vestrae studio devictum cessisse, quod iure et rationibus legitimis quaerere videbamur, atque pro collustrandis structuris molaribus insolitis diem vigesimam sextam Aprilis acceptasse. De qua opera nostris rebus curandis facta Vestrae Reverendissimae Paternitati, pastori et patrono nostro gratioso, maximas agimus gratias, plurimum orantes, ut sicut ad revisionem eandem viam stravit, ita etiam per Suae Reverendissimae Paternitatis nuntios pro termino praefixo eam differentiam finiri et optato fine concludi faciat.
Quod studiis et officiis nostris destinatissimis semper obsequenter mereri curabimus Christo propitio. Qui Vestram Reverendissimam Paternitatem ad suam gloriam feliciter sospitet et quam longissime ad multorum consolationem superesse sinat.
Warmiae, V Aprilis anno M V-c XLI.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉ fidelissimi et officiosissimi praelati, canonici atque capitulum ecclesiae Warmiensis