Annus ferme est, quod Tuae Celsitudinis litteras exspecto, nec litteras tantum.
Quae immodica dilatio, nolim enim dicere mei oblivio, fecit, ut ne quid humanum Tuae Celsitudini accidisset, subveritus sim. Miro enim fato hisce tristibus on the margin⌈tristibustristibus on the margin⌉ annis e vita sustolluntur antistites. Quo circumspectius vivendum esse arbitror. Mathias e Tuae Celsitudinis famulitio ⌊Pragae⌋ vitam clauserat, dum illum ego rediturum in marchiam cotidianus on the margin⌈cotidianuscotidianus on the margin⌉ praestolarer. Paulo post relicto ⌊Berlino⌋ ⌊Orientalis Franciae⌋ metropolim ⌊Vuirceburgum⌋ adii, nec id mea sponte, verum reflante illic quoque vento, praeter voluntatem delatus sum in ⌊Buchoniam⌋, ubi nimirum Fuldensi, hoc est vetustissima simul et preciosissima bibliotheca Sancti Bonifacii non sine voluptate fruor.
UUB, H. 154, f. 42v
E ⌊Berlino⌋ non discessissem, ni usque adeo in invaluisset Luterana pestis, cui publicitum obviam ire per vaesaniam populi non licuit. Discessi vero illuc et honoratus et deductus a principe Brandeburgensi, posteaquam in ea civitate tot adversa per patientiam superavissem. Iam quod ⌊Vuirciburgi⌋ commorandi copia non dabatur, in culpa fuit maliciosorum quorundam Sophistarum invidia, qua isti statim effecerunt, ut praesul, a quo fueram allectus, locum mihi negaret. Quos meos casus, quae exilia, malim iudici ⌊Christo⌋ committere, quam in praesentia describere. Hic interea, dum in comitiis imperialibus de religionis negotio denuo dispicitur, demoror hospes a publicis videlicet tam sacrarum quam prophanarum administrationibus alienus. Reverendissimus ⌊Moguntiae⌋ episcopus ad aliquam fortasse functioUUB, H. 154, f. 43rnem evocabit a comitiis passim opus erat Chistiano populo ecclesiastis et gymasiarchis idoneis conquiri non possunt. Tanta est utilium hominum inopia. Interim multum deperit Christianismo. Mali huius maximi culpa nos vacamus, qui nihil non eramus facturi, si iuberemur. Alioqui sciscitantibus de import intempestivi on the margin⌈import intempestiviimport intempestivi on the margin⌉ otii ratione respondere soleo: Nemo nos conduxit. Attamen non ocior privatus, nisi ociari est, lucubrare. Immo fit prope modum, ut dum nulli civitati privatim servio, omnibus simul seruiam. Porro de comitiis, quid futurum diuinem, nihil attinet dicere. Cum alia plurima, tum infandus ⌊Luteri⌋ furor, quem ex abundanti nuper in Forciminalibus suis ostendit neque concordiam ecclesiae neque pacem ⌊Germaniae⌋ promittunt. Est immane dictu, quam saeviat, quam fremat nunc, si umquam alias, in contrarium Satan. Heu, quos ego agones UUB, H. 154, f. 43v frustra ⌊Hagenoae⌋, quos frustra ⌊Vormatiae⌋ atque hoc ipsum gemituosis precibus et vigilantissimis exhortationibus. Dura sectae cervix et frons meretricea nihil sanum. Nec est, quod polliceri nobis multa ossimus de nostrae partis antesignanis, qui scilicet assuetis qualibuscumque se cessuros fortiter negant. Utinam saltem vel mediocre iudicium admitteret ira dissidentium. Suam quisque partem defendere. ⌊Ratisbonam⌋ venit idque non ratione, sed ... illegible⌈...... illegible⌉ appetitu, quamquam audio, nisi vanum est rixosos theolo{n}gos illinc dimissos esse, negotio in principes ipsos transmoto. Poterat ⌊caesar⌋ exoptatissimae on the margin⌈exoptatissimaeexoptatissimae on the margin⌉ pacis gratia nonnihil largiri ⌊Germanorum⌋ ardoribus, nisi praecessisset atrox illud edictum in ⌊Brabantia⌋. Catholicis communem UUB, H. 154, f. 44r persecutionem auguror, si ecclesiae lite non composita, domum properabit Carolus Magnus. Video, quo feratur impetu suo Lutrae rabies. Non vivit nec vixit umquam isto portento facundior rabula. Ad convitiandum atque vituperandum natus est. Virga Dei sane sit, sed quales extiterunt id genus multae. Commeruerant publici mores longe deteriora, at propterea non toleranda erat haeresis, cuius erroris efficacia totus imperii status colliditur.
Bene valeat Tua Celsitudo, laudatissime Praesul, de quo vere dixero:
cf. Ov. Ep. 15.94 O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas, / o decus atque aevi gloria magna tui, / huc ades inque sinus, formose, relabere nostros! ⌊O, decus atque aevi gloria magna tuicf. Ov. Ep. 15.94 O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas, / o decus atque aevi gloria magna tui, / huc ades inque sinus, formose, relabere nostros! ⌋. Tuam precor Celsitudinem, me sibi habeat commendatissimum.
UUB, H. 154, f. 45r
⌊Eidem⌋
Mi Pater, mi Princeps, ah, noli in longitudinem dierum oblivisci mei, qui Tuam Celsitudinem scio, non esse curae non potest. ⌊Nicolaus Vuolrab⌋ scripsit ad me perlaeta quaedam, nempe Tuam Celsitudinem ... illegible⌈...... illegible⌉ promisisse mihi beneficentiam petitam. Eam, ut primo quoque tempore praestet tua caritas, per Deum, qui est ipsa caritas, oro ac obsecro. Misit Tua Benignitas ⌊Eobano Marpurgensi⌋, pauperi et catholico Vuicelio nihilne missura? Communibus studiis mittetur, si quid mihi mittetur, et publicis laboribus, a quibus dum vixero non, nullus resiliam. Existimo enim eo conditum me in UUB, H. 154, f. 45v mundum venisse, tametsi votis meis progressus non respondet. Nondum circulum scribendorum absolvi. Restat ingens volumen de sanctis et nonnullae in horum ferias contiones. Item versio Novi Testamenti Germanica eademque orthodoxa, praeterea Psalterii non sine castigatione Luteranae perfidiae, quam ostendit in transferendo, deinde Germanica quoque versio egregie dictorum e Patrum voluminibus et confutatio haereticorum dogmatum. Luterani Arctolyci demonstratorum e libris potissimum suis. Postremo succincta beneque probabilis ac firma responsio adversus omnes omnium adversariorum meorum calumniosissimos lib codicillos, eaque verbis neque odiosis neque otiosis.
UUB, H. 154, f. 46r
Quid? Ne tum quidem, ut reor, quies erit calamo, quo in Dominica vinea sarculi vice utor. Utinam tam bene scriberem, quam non pessime. Forsan exorietur, qui auctoritate pontificia cantui Romano limam admoveat. Nam turpe dictu, quot ille scateat mendis, quot exuberet nugis. Conduceret id laboris tam on the margin⌈tamtam on the margin⌉ ad obturanda sectarum ora, quam ad decorem Domus Dei. Ut cathedram in ecclesia, ita chorum correctum mirifice cupio. Tua Benignitas, iterum oro, donet egentem aliqua benedictione, ingratum numquam experietur.
Exspecto Tuae Celsitudinis subsidium per manus fidelis nuntii. Iterum valeat Tua Celsitudo, Maecenas a me praedicande.
⌊Fuldae⌋ in ⌊Buchonia⌋.