Letter #2417
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-04-22
received Seeburg (Jeziorany), 1541-04-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi et., domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Ternas accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae. Primis officio fungitur supervacaneo gratias mihi agendi, quasi vero gratiam ego merear, si quod debeo, id facio. Quod vero postulat, ut in urbe negotium litteris serenissimae maiestatis regiae urgeatur, id et factum est opera mea, et fiet etiam deinceps sedulo.
Doctor Ioannes impedire hoc tempore conatus nostros non potest, abest enim ab aula Sandomiriam profectus, sed rediturus tamen intra mensem fortasse. Is mihi videtur numquam in eadem sententia satis esse constans et firmus. Quoties ille omnia mala, ignem etiam, imprecatus est Alexandro, audiente me, neque ita multo post palinodiam cecinit. Est de me bene meritus, sed et ego videor mihi gratum meum erga illum animum declarasse. Laboravi enim apud reverendissimum dominum meum Chelmensem illius causa non minore studio, quam si mea ipsius res acta fuisset, et obtinuit id, quod ante hunc diem obtinere numquam potuit. Sed ferendi sunt mores hominis interdum necessarii. Utinam autem illius opera uti necesse non sit. Quae scripsit Reverendissimae Dominationi Vestrae, eadem mihi quoque narravit, sed ego plus fidei habeo reverendissimo domino Chelmensi.
Per famulum suum misit mihi Reverendissima Dominatio Vestra litteras nepotis sui, quas ego diligenter legi. Fuit mihi illud molestius, quam dici queat, ita me ab impostore isto traduci, quasi scribantur a me litterae praeter scientiam et voluntatem serenissimae maiestatis regiae. Sui me fortasse putat similem et perinde, ut ipse facit, honoris mei oblitum. Est autem hoc ferendum plus hab[eri] fidei postremo homini, quam litteris serenissimae maiestatis re[giae] manu ipsius propria subscriptis.
Mirum ni no[s] istorum mores nolentes volentes in Lutheri castra transire cogant. Ut quisque improbissim[us] est, ut levissimus, ita plurimum habet in ur[be] fidei, plurimum existimationis. Sed me meae cer[te] magnae occupationes non patiuntur pluribus agere.
Litteras patentes, quas postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, habebit iis adiunctas. De reverendissimo domino meo Chelmensi quae scripsit ad me Reverendissima Dominatio Vestra, ea legenda il[li] dedi. Gratissima illi accidit haec tam egregia e[rga] se voluntas Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae sibi hoc certo persuadeat, se in meliorem hominem et qu[i] gratior sit futurus officia sua collocare non po[sse]. Est ita, ut scribit Reverendissima Dominatio Vestra: arescunt iam rivu[li] siccitate, dum omnia in mare inexplebile derivantur. Ipse sumptus facit maiores quam pro censu, ipse labores sustinet incredibile[s], ipse valetudini suae infirmae non parcit, ad alios nihilominus honores, ad alios fructu[s] et commoda deferuntur.
Audio scripsisse maiestatem reginalem Reverendissimae Dominationi Vestrae idque opera domini palatini[dis], cuius frater hic coram nonnullis affirmabat ingentem pecuniae summam coacervari pro reverendissimo domino Chelmense, ita ut fortasse latius iam rum[or] is sparsus sit, quam expediat reverendissimo domino, cui[us] omnia commoda tanto studio intercipiuntur, [ut] modo non famae illum enectum velint. Ea nu[nc] sunt tempora, ut non aliae res obsint magis, quam quae bonis temporibus prodesse maxime solebant. De constanti voluntate Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi quidem dubium non est, sed neque reverendissimo domino. Utinam autem aequae sint alii constantes, quod opera Reverendissimae Dominationis Vestrae confectum iri confidimus, cui soli fidit plurimum reverendissimus dominus. Mandata, quae postulavit Reverendissima Dominatio Vestra in causa Holstein, mittuntur. Arresti litteras curabo ego domino Georgio Hegel perferendas.
Valde iam sum scribendo fessus. Novarum rerum non multum hic est. Fui occupatior, quam ut vacaret mihi de iis describendis cogitare. Si tempus patietur, mittam descriptum Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod corrasero.
Cuius me gratiae commendo et rogo, ut ignoscat, si minus sum copiosus, sum enim vehementer fatigatus et detentus est opinione mea diutius veredarius Reverendissimae Dominationis Vestrae propter alias magnas occupationes.
Deum precor, ut illam servet in multos annos incolumem.
Vilna, decimo Calendas Maii 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Has meas litteras simul ut legerit, conscindat, quaeso, Reverendissima Dominatio Vestra.