Letter #242
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonMadrid, 1525-04-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Maiestas Regia et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Novissime Maiestati Vestrae Serenissimae cum domino Carolo ms 3 Philippo,
ms 2 omitted⌈Philippo ms. philosopho(!)
⌈PhilippoPhilippo ms. philosopho(!)
⌉ms 3 Philippo,
ms 2 omitted⌉ de Bredom, qui a maiestate caesarea cum vellere aureo ad Maiestatem Vestram Serenissimam proficiscitur, longo quodam volumine omnia, quae eo se tempore obtulerunt, descripsi, sed cum se haec mihi opportunitas exhibuerit cum nuntio domini magistri Clingenbegk, qui hinc expeditus per mare in Flandriam traiciet, non potui mihi temperare, quin etiam cum illo de iis rebus, quae hic in novis habentur, ista tempestate per manus Fuccarorum ad Maiestatem Vestram Serenissimam scriberem. Venit huc post hanc caesaris victoriam nuntius apostolicus, dominus Baltazar de Castello, qui stantibus sic rebus imprimis non valde hic fuit gratus. Allatae sunt huc postea paenultima praeteriti litterae a pontifice, quibus veniam pro delicto et nova petit foedera seque ad omnia, quae caesari sunt placitura, submittit. Qua de re ex rumore, qui prius fuit, nunc certa fama est nata
Fertur etiam, quod in Gallia gentes et novi conscribuntur exercitus. Timetur, ne caesariani impetum faciant et ne animi Gallorum penitus decidisse videantur. Nuper etiam dictum est, quod oratores insignes huc proficiscantur ex Gallia. Orator caesaris, de quo prius scripsi dominus de Lassan(?) iam est in Portugalia. Praedicatur hic passim ab omnibus, quod sororem regis Portugaliae caesari pro coniuge cum dote amplissima secum huc ducere debeat. Si res haec habebit effectum, matrimonium olim cum filia regis Franciae et deinde cum regis Angliae etiam confectum omittetur. Sic transit orbis. Quid inde futurum, experiemur.
Venerunt huc 6 istius post caesaris discessum nuntii Moscorum cum oratore caesaris, Antonio de Comitibus. Excepti cum magna pompa BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 565b, f. 27r et totius populi admiratione non secus atque si monstra non visa prius inducerentur. Dantur eis omnia abunde, quae victum spectant, alii oratores omnes hic suis vivunt expensis. Fuit apud me dominus Antonius et ad longum mihi retulit, quae in Moscovia egisset et quomodo illic et quam honorifice apud Maiestatem Vestram Serenissimam tractatus fuerit. Ostendit mihi praeterea litteras Maiestatis Vestrae ad caesarem et alios dominos scriptas in negotio Barensi, mihi a nullo mortalium partium nostrarum unum iota attulit, unde hic tam in Prutenis quam etiam in Moscorum in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out Monstrorum⌈Monstrorum Moscorum Moscorum in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out Monstrorum⌉ rebus surdum in the Dantiscus hand, written over s⌈smm in the Dantiscus hand, written over s⌉ et mutum in the Dantiscus hand, written over s⌈smm in the Dantiscus hand, written over s⌉ ago. 1525-04-09⌊Hodie1525-04-09⌋ elapsus est octavus mensis, nam 1524-08-09⌊9 Augusti1524-08-09⌋ datae erant novissimae, quas
Ante unam horam fuit hic apud me
Allata est etiam huc nuper novitas, quod quinque naves Gallorum, qui in finibus Siviliae adventum navium caesaris ex India praestolabantur, tempestate adacti fecissent naufragium et capitaneus illorum cum hominibus, qui in terram salvi evaserant, sunt capti. Captivus iste ante annum caesari ingentem thesaurum, qui ex istis novis insulis adducebatur, in mare rapuit, nunc forte poenas daturus.
Venit etiam huc heri quidam, BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 565a, f. 28r qui in Gallia fuit captivus ante Paphiam seu Ticinum captus, ex Burgundia caesaris subditus dominus de Monferant, quem mater regis Galliae cum litteris ad caesarem et ad reginam Portugaliae, dominam Leonoram, misit, salutem et liberationem filii sui, quantum possibile est, procurans.
Alia se hoc tempore digna scientia Maiestatis Vestrae Serenissimae non offerunt. Cui me humillime, ut domino meo clementissimo, commendo.
Ex
Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus