Letter #2453
Ioannes [DANTISCUS] to [Paweł PŁOTOWSKI?]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Venerabilis Domine, frater sincere dilecte.
Ex litteris Fraternitatis Vestrae intellexi venerabilem dominum Theodericum de Rheden in Konigsberg commorari. Quod vero ad ecclesiam se conferre debeat, vix credimus futurum, maxime si agnoverit ea, quae novissimum regium edictum, iam in iis terris passim divulgatum, in se continet, ipse enim non ignorat, quantum favoris at adminiculi contra iura regia, contra nos et Fraternitatem Vestram, atque contra alios nostros proscripto impenderit.
Pro novis gratiam habemus. Nobis porro scriptum est pauloante Budam traditam esse in serenissimi regis Romanorum potestatem. Si quid in eo acceperit, nobis Fraternitas Vestra impartiat.
Quam feliciter valere optamus.
Ex Heilsberg, XIIII Iulii MDXLI.