Letter #2453
Ioannes [DANTISCUS] to [Paweł PŁOTOWSKI?]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Venerabilis Domine, frater sincere dilecte.
Ex litteris Fraternitatis Vestrae intellexi venerabilem dominum Theodericum de Rheden in Konigsberg commorari. Quod vero ad ecclesiam se conferre debeat, vix credimus futurum, maxime si agnoverit ea, quae novissimum regium edictum, iam in his iis terris passim divulgatum, in se continet, ipse enim non ignorat, quantum favoris at adminiculi contra iura regia on the margin⌈contra iura regiacontra iura regia on the margin⌉, contra nos et Fraternitatem Vestram, atque contra superinscribed⌈contracontra superinscribed⌉ alios nostros proscripto impenderit. Adnitendum igitur erit
Pro novis gratiam habemus. Nobis porro scriptum est pauloante Budam traditam esse in serenissimi regis Romanorum potestatem. Si quid in eo acceperit, nobis Fraternitas Vestra impartiat.
Quam feliciter valere optamus.
Ex Heilsberg, XIIII Iulii MDXLI.