» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2462

[Ioannes DANTISCUS] to [Tiedemann GIESE]
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 15[41]-07-18


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 245, p. 271 (b.p.)
2excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1541, f. 49r-v

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.

Salutem et fraternam commendationem.

Hodie scripturus ad aulam errorem in declaratione de manu regia reverendissimo domino vicecancellario indicabo missoque exemplo petam litteras alias, quae vel manum regiam habeant, quae in chiragra ad scribendum difficilis est, aut quod illius in litteris non fiat mentio. Posset tamen, si error putandus est, excusari, vicariam, scilicet vicecancellarii, manum esse appositam.

Si nomina commissariorum contra dominum Costka Dominatio Vestra Reverendissima designasset, pro commissione obtinenda agerem, verum consultius et magis conveniens mihi videretur, quod in hoc cum domino thesaurario ratione limitum congressu amicum adhuc in modum cum illo tentaret negotium, immo et declarationem regiam, quam ob id remitto, legendam daret illi. Ut existimo, non reluctabitur huic, quicquid id litis est, ad conventum instantem differret. Experiri equidem velim, si contentio haec dirimi posset.

De praefecto Rogosnensi ut scripto mihi dominus castellanus Gdanensis mentem suam significaret, hucusque exspectavi. Summa illa et alia, quae pollicebatur, mihi exciderunt, nihilo tamen secius cum domino vicecancellario ea in re acturus. Ille quam spem dabit, sciet Dominatio Vestra Reverendissima.

Rerum novarum nihil item in praesens apud me est, quarum paulo post ingens adferetur cumulus. Si quid prius Dominatio Vestra Reverendissima acceperit, me faciat participem, similiter a me exspectet.

Commisarii Dominationi Vestrae Reverendissimae additi, cum ex consilio vestro non sint, indignum mihi videtur, quod pares in suffragiis cum Dominatione Vestra Reverendissima admittuntur. Cum autem quaestio est de bonis regiis, ad quae, qu[em] vult, maiestas regia constituere potest cognitorem, ferendum est. Me[mini] ego a dominis consiliariis postulatum, ut maiestas regia personas [praeter illorum] consilium commissionibus non praeficeret. Sed ista in aurem etc.

D[ominationem] [Vestram] [Reverendissimam] diutissime sospitem et felicem esse meque illi intime commendatum [haberi] ex animo cupio.

Datae Heilsberg, XVIII Iulii MD[XLI].