Hodie ⌊⌋ ad aulam errorem in declaratione de manu regia reverendissimo domino ⌊vicecancellario⌋ indicabo missoque exemplo petam litteras alias, quae vel manum regiam habeant, quae in chiragra ad scribendum difficilis est, aut quod illius in litteris non fiat mentio. Posset tamen, si error putandus est, excusari, vicariam, scilicet ⌊vicecancellarii⌋, manum esse appositam.
Si nomina commissariorum contra dominum ⌊Costka⌋ Dominatio Vestra Reverendissima designasset, pro commissione obtinenda agerem, verum consultius et magis conveniens mihi videretur, quod in hoc cum domino ⌊thesaurario⌋ ratione limitum congressu amicum adhuc in modum cum illo tentaret negotium, immo et declarationem regiam, quam ob id remitto, legendam daret illi. Ut existimo, non reluctabitur huic, quicquid id litis est, ad ⌊conventum⌋ instantem differret. Experiri equidem velim, si contentio haec dirimi posset.
De ⌊praefecto Rogosnensi⌋ ut scripto mihi dominus ⌊castellanus Gdanensis⌋ mentem suam significaret, hucusque exspectavi. Summa illa et alia, quae pollicebatur, mihi exciderunt, nihilo tamen secius cum domino ⌊vicecancellario⌋ ea in re acturus. ⌊Ille⌋ quam spem dabit, sciet Dominatio Vestra Reverendissima.
Rerum novarum nihil item in praesens apud me est, quarum paulo post ingens adferetur cumulus. Si quid prius Dominatio Vestra Reverendissima acceperit, me faciat participem, similiter a me exspectet.
Commisarii Dominationi Vestrae Reverendissimae additi, cum ex consilio vestro non sint, indignum mihi videtur, quod pares in suffragiis cum Dominatione Vestra Reverendissima admittuntur. Cum autem quaestio est de bonis regiis, ad quae, qu[em] vult, ⌊maiestas regia⌋ constituere potest cognitorem, ferendum est. Me[mini] ego a dominis ⌊consiliariis⌋ postulatum, ut ⌊maiestas regia⌋ personas [praeter illorum] consilium commissionibus non praeficeret. Sed ista in aurem etc.
D[ominationem] [Vestram] [Reverendissimam] diutissime sospitem et felicem esse meque illi intime commendatum [haberi] ex animo cupio.