Letter #2471
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-07-23
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis ...
[Ea, quae domin]us Theodericus rescripserit, et quas ab illustrissimo do[mino duc]e nobis litteras miserit, in fasciculo accipiet. Hoc, quod illi Dominatio Vestra rescribendum putaverit, mihi communicet.
Nova, quae dominus dux misit, prius habuimus. Ceterum dominus Wilhelmus Trugses et nuntius, qui alias item mihi litteras a domino duce attulit, dixit iuvenem quendam Rauter ante 4 dies ex Ratisbona rediisse. Quid ille novi apportave[rit], me dominus dux celavit. Existimo, quicquid id fuerit, non s[ibi] gratum esse. Si Dominatio Vestra a fratre suo scire posset, non fo[ret] incommodum.
Oras seu granicies circa Ortelsburg mecum ... dominus dux renovare instituit XXII Augusti, qua si ... perstiterit in sententia, opus erit ad eum actum Dominationis Vestrae praesentia. De iis terminis ab hominum memoria nullum fuit dubium aut contentio, novus modo capitaneus, Pusch quidam, nescio quid somniaverit. Si quid ea in re per fratrem facere posset Dominatio Vestra, ut ea difficultate ac labore opus non esset, gratum mihi faceret plurimum.
Litteras et si quid novi habeat Dominatio Vestra, remittet.
Quae feliciter valeat.
Ex Heilsperg, 23 Iulii 1541.
Postscript:
Anguillarum non obliviscatur, ut vas unum habeam