[Ea, quae domin]us ⌊Theodericus⌋ rescripserit, et quas ab
illustrissimo
⌊do[mino duc]e⌋ nobis ⌊⌋ miserit, in fasciculo accipiet. Hoc, quod ⌊illi⌋ Dominatio Vestra rescribendum putaverit, mihi communicet.
Nova, quae dominus ⌊dux⌋ misit, prius habuimus. Ceterum dominus ⌊Wilhelmus Trugses⌋ et nuntius, qui alias item mihi ⌊⌋ a domino ⌊duce⌋ attulit, dixit iuvenem quendam ⌊Rauter⌋ ante 4 dies ex ⌊Ratisbona⌋ rediisse. Quid ⌊ille⌋ novi apportave[rit], me dominus ⌊dux⌋ celavit. Existimo, quicquid id fuerit, non s[ibi] gratum esse. Si Dominatio Vestra a fratre suo scire posset, non fo[ret] incommodum.
Oras seu granicies circa ⌊Ortelsburg⌋ mecum ... dominus ⌊dux⌋ renovare instituit 1541-08-22⌊XXII Augusti1541-08-22⌋, qua si ... perstiterit in sententia, opus erit ad eum actum Dominationis Vestrae praesentia. De iis terminis ab hominum memoria nullum fuit dubium aut contentio, novus modo capitaneus, ⌊Pusch⌋ quidam, nescio quid somniaverit. Si quid ea in re per fratrem facere posset Dominatio Vestra, ut ea difficultate ac labore opus non esset, gratum mihi faceret plurimum.
Litteras et si quid novi habeat Dominatio Vestra, remittet.
Quae feliciter valeat.