Letter #248
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-06-11
received Toledo, [1525]-08-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
ms 2 Magnifico Domino Ioanni Dantisco, secretario et oratori regio, amico carissimo et
honoran(d)o
⌈Magnifico Domino Ioanni Dantisco, secretario et oratori regio, amico carissimo et
honoran(d)o or honoran(dissim)o⌈honoran(d)ohonoran(d)o or honoran(dissim)o⌉
ms 2 Magnifico Domino Ioanni Dantisco, secretario et oratori regio, amico carissimo et
honoran(d)o
⌉
Magnifice Domine frater.
Tametsi gravissimis sim laboribus districtus, scribendo subito in regiis et reginalis maiestat(is) negotiis ad innumeros, nolui tamen praetermittere, quin saltem brevibus nostrum veterem amorem integrum testarer, spero enim, quod et apud vos nondum sit exstinctus. Patria vestra tota iam in reprobum sensum abiit. Quid illic patratum sit, ex hoc exemplo litterarum regiarum, ad quas nondum rescripserunt, cognoscetis. Multa essent scribenda, sed non sinit occupatio.
Mi carissime Domine frater, Deus Omnipotens servet istic vos et reducat brevi incolumem.
Cracoviae, XI Iunii 1525.
Vester Premisliensis