Si rarius ad vos scribimus, quam vos forte postularetis, boni consulatis, quaeso, scitis enim, quod principes nostri nisi in negotiis suis magni momenti tabellarios et postas mittere solent, alii vero tabellarii et nuntii istuc profecturi se nobis non offerunt, scripsimus tamen vobis mox post reditum domini ⌊doctoris Borgk⌋ et certo spero, litteras nostras ad vos ad [hoc tempus perven]isse.
[Sciatis autem, quod ⌊regia maiestas⌋ propter negotia ⌊ducatus Barensis⌋, quae in dies maioribus parantur difficultatibus, vult quod istic adhuc m]aneatis, id qu[od alacri animo facere debetis et certe vobis] persuadeatis, quod servitus istic vestra [est grata maiestati suae], quae vobis per occasionem debita gratia referent[ur. N]on timeatis etiam delationes aliquas, quae locum habere contra vos non poterunt, sed curate, ut ea fide et diligentia, qua coepistis, [ag]atis res et negotia, quae vobis committuntur et quae putatis dign[itati et] utilitati principum nostrorum expedire.
Domine Ioannes, [factae] sunt apud nos hoc anno magnae mutationes, nam dominus ⌊A[lbertus m]archio⌋, quondam magister generalis Ordinis Sanctae Mariae T[eutonico]rum de ⌊Prussia⌋, ex lupo factus est agnus, ex hoste [acerrimo - hum]ilis et obsequentissimus subditus. Mira res dictu, [de qua] neque nos neque maiores nostri umquam cogitaverunt. Petiit da[ri] sibi in feudum a ⌊maiestate regia⌋, et obtinuit terras illas, civitates et oppida in ⌊Prussia⌋, quae Ordo ipsius possedit ante novissimum bellum, ex quibus iuramentum et homagium debitum hic ⌊Cracoviae⌋ publice et honorificentissime praestitit, ubi excusavit priora errata sua declaravitque, quibus auctoribus et impulsoribus bellum gessit adversus maiestatem regiam avunculum suum promisitque se deinceps omni fide et observantia maiestati suae et regnis ac dominiis suis semper contra quoscumque hostes serviturum et priora [errat]a sua suis gratis obsequiis compensaturum. Quia vero h[aec, quae] cum ipso facta sunt pro bono pacis communis postula[nteque] necessitate reipublicae regni nostri, multi perperam
interpretantur, dicentes nos sectam Luteranam confirmasse eo, quod permiserimus fratres illos de ⌊Prussia⌋ abicere ordinem et professionem suam ac bona et terras ecclesiae subiectas in potestatem laicam et saecularem dederimus. Mitto tibi epistulam nepotis mei, domini episcopi Premisliensis, quam scripsit domino Antonio Baroni nuntio apostolico [in ⌊regno Ungariae⌋], ex qua intelliges omnes rationes nostras, quibus [causam hanc in consilio et delibe]rationibus nostris per[pendimus, et quibus adducti id tandem fecimus, quod necessitas praesentis temporis postulare videbatur, et sciat Vestra Dominatio factum nostrum plane ostendere, nos nihil alienum a profe]ssione nostra feciss[e, sed rebus nostris pacique et quieti], prout alii quoque homines faciunt, consuluiss[e].
Facta est et alia hic quoque mutatio in ordine nostro ecclesiastico, mortuus namque est die undecima mensis Aprilis pater et benefactor meus, reverendissimus olim dominus episcopus Cracoviensis, per cuius obitum vacavit episcopatus Posnaniensis, qui mihi ad vitam illius fuit reservatus per Sedem Apostolicam et maiestatem regiam. Credebam ego me illum pro nepote meo, domino Pre[mislie]nsi, impetrare potuisse fecique in hoc omnem operam et di[ligentia]m meam, verum spes mea me longe fefellit. Enim[vero serenissima] obtenta sibi me inscio expectatione de conferendo [primo episco]patu, quicumque vacaret, factaque promissione de illo d[omino] ⌊Ioanni Lathalski⌋, nullo modo dimoveri potuit a pro[posito s]uo maluitque servare promissa sua, quam permittere, ut episcopatum illum Posnaniensem nepos meus obtineret, qui, quantum praestet ingenio, doctrina et virtute eidem domino Lathalski, qui iam est declaratus episcopus Posnaniensis, aliorum sit iudicium. Ego in hac petitione mea honesta gravem repulsam magnumque vulnus accepi, quod tamen fero et feram eo animo, quo debeo. Doleo tamen, quod tam parva ratio habita est meae fidei et diuturnae servitutis.
cf. Verg. Ecl. 1. 73 insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites ⌊Insere nunc, Meliboee, piros pone ordine vitescf. Verg. Ecl. 1. 73 insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites ⌋ etc.
Questus es saepius apud me per litteras tuas de mala tui provisione. Ego tibi dixi, cum hinc discederes, ut, cum pecunia deficeret tibi, acciperes illam in mutuum istic a trapesitis ⌊Fucaris⌋ aut aliis quibuscumque, quod ipsum nunc quoque dico et suadeo. Verum est, quod ⌊reginalis maiestas⌋ dicit se ordinasse ex ⌊Neapoli⌋, quod habiturus sis illinc provisionem septuaginta aureorum pro quolibet mense. Ubi tamen illa tempori tibi non solveretur, accipias apud ⌊Fucaros⌋ aut alios trape[sitas], quantum necessitas tua postulabit. Ego vero e[fficiam, quod ⌊maiestas regia⌋ id solvi faciet, prout et trecentos illos aureos, quos istic recepisti et cirographum tuum dedisti, solvi demandavit.]
[Ora]tor caesaris, [de quo scripsisti, nondum hic appulit nec scimus de] eo quicquam. Mortuus etiam es[t illustris dominus dux Fridericus Saxoniae atque] ita nescio, quomodo practica, quae de con[nubio re]ginulae nostrae istic [habita es]t, procedere nunc poterit.
[Valde bene] facitis, quod maiestatem regiam redditis cop[iosi]ssime de rebus omnibus [certiorem], audit enim libenter maiestas sua [tuas] litteras et delecta[tur audi]re externa et exotica negotia, et [proinde] scribatis sem[per de rebus om]nibus copiosissime maiestati suae [et in] causa Barensi [operam et dilige]ntiam debitam faciatis, qua c[umul]abitis vobis [singularem gratia]m ⌊utriusque maiestatis⌋, quibus ea ipsa causa est [plurimum cordi. U]t autem sciatis, quid scriptum sit in praesens ⌊maiestati caesareae⌋,⌊ [magnifico domino cance]llario⌋ et aliis officialibus maiestatis suae caesareae, [et item, quod scriptum] sit summo pontifici in re Prutenica et [induciarum, quas cum] ⌊Thurco⌋ inire volumus, mitto vobis copias omnium [litterarum].
Vestri ⌊Gdanenses⌋ exauctorato veteri senatu et alio ex vili plebe in eius locum suffecto, spoliatis ecclesiis, expulsis monachis sacrisque omnibus profanatis, perstant contumaciter in erroribus suis Luteranis, suntque nunc plurimum animati hoc novo tumultu rusticano, qui excitatus est in ⌊Germania⌋ et qui, nisi tempori cohibeatur, poterit efficere magnam perturbationem in re Christiana.
Non dubito, qu[in] amici tui scribant tibi de rebus tuis et proventibus Columbanis, simul et de [hi]s, quae hic apud nos aguntur, quare ego me illis occupare nolo, hoc tamen scias ⌊reginalem maiestatem⌋ nominasse te ad hanc meam ecclesiam Cracoviensem. Licet autem sint adhuc, ut audio, aliae priores nominationes, [p]oterit tamen aliquando haec, quae tibi concessa est, venire ad effectum, in [qua] non deerit tibi favor et patrocinium meum.
Negotium [I][1] habeo in bona memoria et, ubi occasio se praebuerit, non negligam consulere fortunis tuis. Bene valete et me diligite.