Letter #2496
Ioannes [DANTISCUS] to [Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-23
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Venerabilis etc.
Ex litteris Fraternitatis Vestrae accersitum malum, quod advesarium absumpsisse fertur, dolenter certe accepi. Quam illi fuisset satius paternis obtemperasse monitis. Si sic illi in fatis fuit, ut dicere solebat, se Romae moriturum, ipse sibi male va[ti]cinatus est et seipsum in pyram coniecit etc.
Pro novis missis gratiam habemus. Utinam posteriora sint veriora, quae nuntiant Germanos sexaginta millia Turcorum profligasse. Si quid interim Fraternitas Vestra aliud habuerit, ut nos participes redda[t], oramus.
Eamque feliciter valere optamus.
Datae ut supra.