Letter #2530
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1542-01-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-01-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, pastori et domino nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater, eximie praesul et domine, domine gratiose.
Officia nostra paratissima cum obsequendi promptitudine sint in voto Reverendissimae Paternitatis Vestrae ex sententia destinata.
Reverendissime ac gratiose domine.
In reditu venerabilium confratrum nostrorum etc. ad Reverendissimam Paternitatem Vestram proxime ablegatorum intelleximus, quae de Vestrae Reverendissimae Paternitatis bona deliberatione et consideratione status ecclesiae proposita sint et in rem sedis et successoris episcopi constituta etc., de quibus iuxta placitum Reverendissimae Paternitatis Vestrae sumus in futurum latiores tractatus habituri et negotium Christo aspirante feliciter composituri et finituri.
Quod autem ad legationem attinet ad illus(trem) or illus(trissimum)⌈illus(trem)illus(trem) or illus(trissimum)⌉ Prussiae principem ablegandam, certe dubii sumus, quid sequamur, maxime cum princeps in litteris ad Reverendissimam Paternitatem Vestram scriptis exoptet novos conventus et novos tractatus, siquidem isti tractatus eius raro nobis bene cesserunt. Et hodie experientia discimus prudenter sibi cavisse civitates et subditos sub ditione regiae maiestatis in his terris exsistentes, quod illas ordinationes et tractatus non acceptaverint, sed nec admiserint. Nam isti tractatus veneranda antiquitate exclusa novitatem sapiunt, finem nesciunt et animos subditorum repetita alteratione plus affligunt, quam componunt etc. Quare nostro videre BCz, 1599, p. 98 (id tamen sit factum, pace Reverendissimae Paternitatis Vestrae) consultius factu putamus, ut principi rescribatur et his scriptis talis conventionis et novarum constitutionum spes abscindatur, neu hidden by binding⌈[eu]eu hidden by binding⌉ huiusmodi constitutiones, quas nec ipse princeps cum suis servat et vigore illarum nobis potenter insultat, in infinitum extendamus etc.
His igitur si standum erit, quid profuerit nuntios fatigare, cum et litteris, quae cum eodem agenda sint, tractari, et scribi poterint. Fecimus itaque concipi formam litterarum ad illus(trem) or illus(trissimum)⌈illus(trem)illus(trem) or illus(trissimum)⌉ principem scribendarum, quam Reverendissimae Paternitati Vestrae mittimus. Quod si placue hidden by binding⌈[ue]ue hidden by binding⌉rit Reverendissimae Paternitati Vestrae sui solius nomine litteras ablegare aut communi et Reverendissimae Paternitatis Vestrae, et nostro nominibus easdem hidden by binding⌈[dem]dem hidden by binding⌉ extradere, ponimus totum in arbitrio et delibera hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉tione Reverendissimae Peternitatis Vestrae.
Iuniori Knobles hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉dorf, ex quo spes est commodum communi patriae virum, si hidden by binding⌈[si]si hidden by binding⌉ supervixerit, futurum, commisimus venerabili domino Achacio a Trenck, nostro confratri in Allenstein etc. ad hidden by binding⌈[ad]ad hidden by binding⌉ profectum studiorum eius in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae X[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ taleros numerari.
Sumus etiam contenti, quod hidden by binding⌈[quod]quod hidden by binding⌉ aliquot episcoporum fideli servitori, ipsi burgrabio Heils hidden by binding⌈[ls]ls hidden by binding⌉pergensi bona ista, de quibus eidem a Reverendissima Paternitate Vestra hidden by binding⌈[Paternitate Vestra]Paternitate Vestra hidden by binding⌉ BCz, 1599, p. 99 generose provisum est, iure Culmensi, aut si hoc non potest, Magdeburgensi assecurentur, litteras desuper dandas libenter roboraturi et consignaturi etc.
His Reverendissimam Paternitatem Vestram aeterno Deo et nos eius gratiae feliciter commendamus.
Warmiae, 26 Ianuarii anno 1542.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae obsequentissimi praelati, canonici atque capitulum ecclesiae Warmiensis