Letter #2534
Georg WITZEL (VICELIUS) to Ioannes DANTISCUSFulda, 1542-02-08
received close to Marienburg (Malbork), 1542-05-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dantisco, episcopo Varmiensi, regio consiliario, domino et patrono suo semper observandissimo
In Prussiam
Salutem plurimam, Reverendissime in Christo Pater, eximie Primas et patrone colendissime,
Tuae Celsitudinis litteras mense Septembri datas Fe Ianuario redditas accepi gaudio repente perfusus Tuam Celsitudinem bene valere. Perrarum enim hoc ipsum est nunc on the margin⌈nuncnunc on the margin⌉ in Germania nostra, ubi omnia passim superinscribed⌈passimpassim superinscribed⌉ pestilitate maerent, post anni superioris inediam. Ceterum ignoravisse Tuam Celsitudinem, ubi locorum agerem, nihil miror, quandoquidem regnantibus ubique schismaticis nusquam certis sedibus frui licet. Ago nunc Fuldae apud fagos patrios, sed res meae fixis ancoris ne hic quidem in portum consistunt, posteaquam fagi etiam ipsi sensim luterascunt, miror vero Tuam Celsitudinem moveri ad suspicionem potuisse, quasi verum sit, quod de me viri mendaces rumore sparserant. Enormius flagitium effingere non quiverunt. Norunt, quantus sim, id genus flagitiorum repraehensor innocentiae laudator simul ac sectator. Ideo me Satan tam foedi, tam atri criminis divulgatione, apud bonos, mei UUB, H. 154, f. 55v amantes maculare atque in odium mei pertrahere sataget nititur. Eo enim pacto persuadet sibi fore, ut vigilias meas, utpote tali auctore prognatas, contemptim abiiciant. Est mihi domi liber, Farrago mendaciorum dictus, in quem quadringenta prope mendacia congessi qu, cuiusmodi impudentissimos sycophantas in caput meum turpiter ementiri coegit invidia, idque hoc decennali bello, quo cum haeresi confligo conflixi. Nihil non attentant, ut Vuicelii infament novis iam falsissimis conviciis, iam manifestissimis mendaciis sperantes vel superinscribed⌈velvel superinscribed⌉ hoc suo ausu me superatum iri, sed, nisi scirem eum on the margin⌈eumeum on the margin⌉ esse gentis schismaticae morem a primordiis usque ecclesiae ut orthodoxos variis mendaciorum generibus opprimere conarentur, tam facile id mali vix ferrem. Atqui istud mihi in pietatis lucrum cedit, nam quo illi peius de me loqu<u>ntur, eo ego vivo integrius hucque omnia refero, ut conscientiam meam mihi bonam tuear, in medio nationis haereticae. Porro quod Tua Celsitudo una cum r(everendo) domino Theoderico de Rheden VarUUB, H. 154, f. 57rmiensi cano(nico) libros meae parvitatis recens editos sibi adferri postulat, agnosco theologiae Catholicae istic quoque amorem residere, etsi scripta mea eiusmodi non sunt, ut tantos lectores sibi de on the margin⌈sibi desibi de on the margin⌉mereri queant. Libens vero, quod Tua Celsitudo petit, fecero, immo est, quod Tua Celsitudo iubeat, si tantum sit, qui sarcinulam in oram tam procul a nobis dissitam perferat. Et quae ista est iniquitas, ut adversariorum in nos on the margin⌈in nosin nos on the margin⌉ libelli in ultimas etiam terras a bibliopolis exportentur distrahendi, nostrae vero lucubrationes in Germania etiam nostra perraro visantur prostare, tantum abest, ut ad exteros populos dimanent? Tametsi Italos et Gallos aiunt degustasse, quae orthodoxe damus et ne hoc quidem usu veniret, si bibliopolis nostratibus ad eas nationes pateret aditus. Adeo infensi atque infesti hostes mihi sunt miserandi homines, quin horum nullum umquam vel facto vel verbo uno laeserim.
Tua Celsitudo procuret, ut e Vuirciburgo aut Moguntia per tabellionem equestrem ad se iter fiat, ibi ego faciam, ut Tua Celsitudo libros, quotquot a Misnensi fuga emisi, certo accipiat UUB, H. 154, f. 57v singulos, binos aut trinos. Si unos tantum malit, quivis tabellio itinere pedestri ferendis hisce par fuerit. Ipse ad libitum Tuae Celsitudini quaevis animo promptissimo faciam, modo norim iussa. Mogunciae prostant omnes hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, ii etiam, quibus ego domi careo. Ea de re per litteras agam cum Ambrosio Prusso, per quem Tuae Celsitudinis litterae cum subsidio redditae sunt. Habeo gratiam beneficae tuae pietatis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉. Utinam sic mea se haberet res, ut nullius sacellion mei gratia vel tantillum on the margin⌈vel tantillumvel tantillum on the margin⌉ imminueretur. Ante, ni fallor, biennium ex marchia Tuam Celsitudinem reddidi certiorem de domestico sumptu, quem hic quoque cogor facere coniugatulus quantumvis parce victitans. Tot opimos in annum reditus concubinariis nostratibus neutiquam invideo. Scandalo hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ tantum uror vehementissime ac deploro me[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ cum religionem Christi venisse huc, ut sceleri venia sit et opulentia crimen alatur. Quam foret necesse, ut tandem allatis remediis ecclesiae nostrae morbi sanarentur. Cetero, quin nos aut reformabit intestina seditio, aut Turchica expeditio. Nemeti nunc imperii proceres confluunt consultaturi de UUB, H.155, f. 58r bello Mahometicis beluis inferendo. Verum dum nostri inter sese on the margin⌈inter seseinter sese on the margin⌉ consilium capiunt, istae ferae vicinos agros depopulari pergunt. Austria prima erit victima vere novo, nisi poenitentes nos et protegat Dominus et precantes adiuvet Germanica panoplia. De salute Poloniae ac Sarmatiae ipsi videritis. Nos certe Alemani, ab inferis resuscitatos Gothos misere metuimus, utpote mutuae inter nos on the margin⌈mutuae inter nosmutuae inter nos on the margin⌉ discordiae conscii. Profecto concordes nec Turcam nec Chamum formidaremus, tam dextre bellax est haec natio. Dominus Iesus in navi evigilet et comprimat periculosissimos motus, nisi enim ipse custodierit ecclesiam, in vanum laborant custodes principes. Male timeo huic inemendatae, reformatam, quo debet, modo ne inferorum quidem portae laedent.
Tua Celsitudo in Christo Servatore Panomphaeo bene superstes diu vivat recteque valeat utroque homine.
Fuldae, 8 Februarii, Anno 1542.
Tuae Reverendissimae C(elsitudinis) or C(elsitudini)⌈C(elsitudinis)C(elsitudinis) or C(elsitudini)⌉ deditissimus Georgius Vuicelius
Postscript:
Tua Celsitudo rescribere adscribed in place of crossed-out at⌈atereere adscribed in place of crossed-out at⌉ dignetur, quae videbuntur tempestiva et significet de perferenda sarcinula. Si uberiorem beneficentiam in amoris signum (sic enim Tua Celsitudo promittens on the margin⌈promittenspromittens on the margin⌉ scribit) mittere decrevit, Moguntiam recte miserit ad dominum suffraganeum, virum perpetua memoria dignum et meum intimum. Ab illo ego redaccipiam, seu hic sim seu alibi. Immo spes est Moguntiae me habitaturum archiepiscopi mei favore. Quare non est, ut Tua Celsitudo vereatur, ne largitio in irritum muttatur diffluat. Iterum valeat Tua Celsitudo cum domino Theoderico, cuius erga me voluntatem ac studium, qua rependam gratia, nondum video.