Ego vero ad te ex ⌊Asturum⌋[1] portu ⌊Loredo⌋ transscripsi de rebus meis easque ⌊⌋ ⌊Hieronymo Viromando⌋ iuveni docto et probo, qui a secretis est nobilis et generosi domini ⌊Wynckfyldt⌋ ⌊regiae maiestatis Angliae⌋ oratoris, puto ⌊Bilibaldi Cantabrorum⌋ datas esse, ut ad te transferret. ⌊Is⌋ si hoc ipsum fecit, bene quidem fecit, uti hominem ingenuum decet, sin minus, sane non habes, quod de me conqueri possis. Ego enim is sum, quem nosti tui nominis te ipso studiosior praeco, tametsi neque praeconio meo indigeas, atque ego fortassis virtutem tuam non possim perinde praedicare atque promereatur. Sed nolo tecum adulari, partim quod eo ingenio numquam natus fui, partim quod tu Cornelium amicum non haberes, si adulatorem haberes.
De fortunis meis non est, quod multum ad te perscribam. Navigavi, uti nosti, ⌊Neptuno⌋ atque ⌊Eolo⌋ repugnantibus. Cornelius autem ⌊Neptunum⌋ non admodum timet, ⌊Eolum⌋ autem, inferiorum virium satrapam, qui fit, ut vereri admodum debeat? Vis, dicam? cf. Verg. A. 4.701-702 ⌊Ter frustra comprehensa deos effugerat aura, par levibus ventis volucrique simillima somnocf. Verg. A. 4.701-702 ⌋, ut ⌊Maro⌋ tuus ait. Veni tamen in ⌊Cornubiam⌋, primum ⌊Fowicum⌋, deinde ⌊Pleumodiam⌋, ubi leniit mihi dolorem nauseae marinae conversatio mutua honorabilis et praestantis profecto viri domini ⌊Iacobi Horswolli⌋, hominis, quem tibi praedicare nolo, quandoquidem illum longe melius me dignoscere potuisti. Id dico atque iterum dico, quoniam iuratus tibi sum singula quaeque rerum mearum ad te perscripturum, in homine illo multa quidem invenisse me, quae admirari possem, sed nihil perinde mihi placuisse, quam quod te unice et amaret, et veneraretur. Scis tu, quam non sim tibi corrivalis in his rebus, quas tua tibi virtus elargita est, Fortuna sane adimere non potest Idque effecit, ut consuetudinem hominis probi et alias laudandi atque admirandi gratiorem habuerim. Quid est, quod multis tecum agam:
cf. Suet. Jul. 37.2 veni, vidi, vici; Plut. Paral. Caes. 50 ⌊conveni, contuli de rebus mu[l]tis, cognovicf. Suet. Jul. 37.2 veni, vidi, vici; Plut. Paral. Caes. 50 ⌋. Nihil enim refert, etiam si non satisfeci officio meo, cum viris bonis respondere difficile sit, satisfacere impossibile. Multa hic audivi de te, quae non potuerunt non grata esse. Sed primum locum vendicavit, qui pridem dictus est ⌊Iacobus⌋, cum finem ego audiendi laudes tuas non facerem, ille vero multos in laudando surdos efficere posset, qui vero surdum efficeret illum bene auritum (nolo enim Graece dicere) Cornelium. Haec volui ad te scribere, ut scires multos te ubique amicos consecutum esse, deinde, ut cognosceres praefatum dominum ⌊Iacobum⌋ m[e]ritum esse, uti litteris tuis orbi commendaretur, deni[que], ne existimes me tui oblitum esse aut eorum numerum explere, quos docti δυογλοσσούς, vulgus sagaces, Cornelius nebulones vocat. Tu viciss[im] debes opinioni, aut si fidem malis vocari, respondere, et cum ubique id nomen consecutus sis, ut litterarum et prudentiae arcem tibi elargiantur, efficere, ut in iudicando lapsi esse non videantur. Facies autem [id]ipsum commode, si litterarum tuarum usufructum eidem non invideas, profecto mihi abunde satisfeceris. Q[ui], quem cum fratris loco habeas, aegre ferre non debes tibi idipsum significare velle, ut cum omnes de
te non desinant bene praedicare, unus tu desinas aliorum officiis aut satisfacere, aut respondere.
Quod ad illustrissimum ⌊regem⌋ meum spectat, faciam, ut is officium tuum agnoscat. Neque vero existimare te decet inhonestum aut inutile futurum obsequium meum, cum fortunae minorem quam virtutis rationem habuisse te deceat.
Bene vale.