Letter #2585
Johan WEZE to Ioannes DANTISCUSRome, 1542-08-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissimo in Christo Pater et Domine, amice tamquam frater ex animo observande, salutem et officiorum meorum paratissimam oblationem.
Cum nuper
Ego mea opinione diutius hic retineor, neque enim tam facilis nunc est expeditio quam olim fuit, nihilominus brevi spero me expeditis negotiis meis ad meam dioecesim reversurum. Interea, si quid usquam [s]it, umquam erit, in quo ego gratum officium potero praestare Dominationi Vestrae Reverendissimae, est, quod ipsa mihi imperet ac mandet. Ego enim ei non aliter quam filius patri in omnibus obsequi et inservire perpetuo conabor, hoc firmissime sibi de me polliceri debet.
Porro, quod ad turbulentissimum Germanicarum rerum statum attinet, non operae pretium arbitror, ut ego quidquam ad Dominationem Vestram Reverendissimam perscribam, non enim dubito, quin omnia dudum exploratissima habeat. Sicut et illa quoque, quae inter
Quoniam impraesentiarum non occurrit aliud, quod scribam ad Dominationem Vestram Reverendissimam, his paucis me ei ex animo addictissimo commendo Deumque precor, ut eandem diutissime incolumem conservet ac omnibus in rebus secundet.
Datum
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae addictissimus inservitor et confrater