Letter #2588
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-09-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-09-30 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Nihil est, quod mihi gratias agat Reverendissima Dominatio Vestra, si non gravate suscipio labores, quos mihi quandoque iniungit. Facio pro officio meo. Illud potius ne moleste ferat, quaeso, si quid aliquando praeter sententiam hic illius accidit.
De causa Ioannis Rumfeld aliquoties ad Reverendissimam Dominationem Vestram cum scribere cuperem, moles negotiorum, quibus obruebar, prohibuit. Fuit ea mihi diligenter per Reverendissimam Dominationem Vestram commendata, verum adiuvari per me non potuit, nam cui testimonio nitebantur maxime domini consiliarii, id reiectum statim est, quod eadem in causa et iudicem esse aliquem, et testem non posse diceretur, quod si vocatae mulieres coram scabinis aliter se dixisse, quam in actis scriptum haberetur affirmassent. Valuisset fortassis contra fidem acturum hoc rarum testimonium, nunc non modo contrarium testatae non sunt, sed est prolatum etiam instrumentum publici notarii, ubi eadem illa repetendo, quae in actis sive in processu fuerunt se ita et non aliter pro testimonio dixisse aperte fassae sunt. Creditum itaque plus est mulieribus actorum libellum confirmantibus, quam scabinis contra acta sua secus testatas mulieres asseverantibus, quam ipsae repetito testimonio se testatas dicerent. Relicto itaque fundamento vel reiecto potius dominorum consiliariorum hoc tantum cognoscendum veniebat exe... ex utero matris infans vivus ne esset ... mortuus habendus, cum spiritum dixisse constaret. Qua de re cum alia iuris communis, alia Saxonum esset sententia, pronuntiatum fuisset secundum ius Saxonu[m], nisi iuris eius sententiam protulisset pa[rs] adversa secundum se latam Lypsiae simu[l] etiam produxisset dominorum consiliarioru[m] litteras, quibus Lypsiam ea causa pro informatione fuit remissa. Qui cum in sententia sua senatus Gedanensis sententiam irritam non pronuntiassent, visi sunt hoc ipso eam confirmare. Itaque et maiestas regia confirmavit. Haec ego ideo Reverendissimae Dominationi Vestr[ae] scripsi pluribus, ut intelligat multum hi... in ista causa fuisse laboratum, neque mihi voluntatem, sed facultatem defuiss[e] Ioannis Rumfeld casuam ex mandato Reverendissimae Dominationis Vestrae adiuvandi.
Quae de domino praeposit[o] scribit Reverendissima Dominatio Vestra, sane quam invitus accepi. Ad me nescio qua ex causa nihil scribit meque, alioqui occupatissimum, molesto admodum rescribendi labore levat.
Heri allatae sunt ex urbe litterae a Thoma, quarum initium hoc est: “Hodie Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae per Conarscki ad me in Martio dat[ae] ex Florentia sunt mihi allatae una cum instructione scholae in Prussia instituendae e[t] rebus aliis, praeter tamen pelliceam”. In iis de Alexandro nulla fit mentio, datae autem sunt sedecima Iulii. Ex iis autem litteris nepotis, quas perfert Reverendissimae Dominationi Vestrae Maurici[us], cognoscet procul dubio de illo affatim, mecum quoque ut communicet postea, r[ogo].
Diploma, quod optat Reverendissima Dominatio Vestra, mittitur. Nova huc nulla afferuntur. Venit heri dominus Radivil ex Italia. Is fuit in exercitu Christiano, narrat esse virorum centum triginta millia, profectos esse ad quattuor millia Turcarum esse, exercitum praeterea alium nullum, nisi quod esse apud Nandoralba bassam cum octoginta milibus et obviam proficisci velle dicitur. Ferdinandus rex subsequitur exercitum suum. Deus conatus Christianorum fortunet!
Exemplum litterarum serenissimae maiestatis regiae ad venerabile capitulum mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae et cetera, quae voluit, remitto. Ad nuptias, ut ex reverendissimo domino cognovi , Reverendissimam Dominationem Vestram proficisci necesse erit. Quando autem id futurum sit, nescio. Ceterum visum est reginali maiestati, ut ad aliud iter ineundum se pararet Reverendissima Dominatio Vestra: erit enim inter serenissimae maiestatis regiae commissarios una cum aliis de causa proscriptionis vicini sui cognitura. De loco nihil adhuc est constitutum. Ad dominum Culmensem scriptum fuisset, nisi quod Reverendissima Dominatio Vestra neque ad se, neque ad illum opus esse mandatis regiis scripserat. Deinceps autem minime praeteribitur. Doctor Rzeczicza hic agit, in urbem iterum cogitare dicitur, Alexandri causae favere se non obscure fert. Datae sunt per Thomam aliae litterae quinta Augusti. Ex iis quaedam in scheda descripta Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto. Ad cardinales litteras missurum se reverendissimus dominus promittit, cum subscriptae fuerint. Deum precor, ut Reverendissimam dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.
Cracovia, pridie Matthaei.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis