Dolemus esse causas, cur nos Reverendissima Dominatio Vestra in his ⌊comitiis⌋ praesentia sua destituit. Tametsi ex aula nihil huc est negotiorum allatum, fuerunt tamen de communibus ⌊patriae⌋ rebus graves consultationes. Quarum quaedam tales esse videbantur, de quibus per primam opportunitatem esset apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ coram agendum.
Primum de privilegio indigenarum in articulis constitutionum novissimarum confirmato quidem, sed tamen parum nobis proficuo, dum contraria facta non corriguntur. Alterum de loco ad reponendam accisam deputando, de quo voluntatem suam ⌊maiestas regia⌋ ad petitionem omnium statuum nondum declaravit. Tertium, non minus necessarium, quod moram ferre non posse videtur, de subsidio reparandorum et conservandorum aggerum, quod negotium ipsa quoque ⌊maiestas regia⌋ in proximo ⌊Regni conventu⌋ tractandum suscipere dignata est ac de illo a nobis tum commonefieri voluit.
Qui ⌊conventus⌋, cum dicatur brevi futurus et commodum nunc eveniat, ut Reverendissima Dominatio Vestra ad idem forte tempus sit ad serenissimam
⌊maiestatem regiam⌋ profectura, non dubitamus eam, ut semper pro communibus ⌊Reipublicae nostrae⌋ commodis sui usum libenter nobis concessit, ita nunc nobis gratificaturam esse, ut haec et alia publica harum terrarum negotia apud ⌊eius maiestatem⌋ agere ac diligenter promovere non gravetur. Quod, ut facere dignetur, obnixe eam rogamus.
De prioribus duabus causis non attinet dicere Reverendissimam Dominationem Vestram omnia, quae huc pertinent, tenentem. De tertia causa, quibus rationibus fulcienda sit, instructio parabitur et speramus
⌊domino[s] Gedanenses⌋ a nobis admonitos de suis aliquem de hisce neg[otiis] bene edoctum illuc esse ad idem tempus missuros. N[on] minus assistent Reverendissimae Dominationi Vestrae eas causas agenti gen[ero]si domini et fratres nostri
⌊Culmensis et Gedanensis caste[lla]ni⌋ ac dominus
⌊Fabianus succamerarius Pomera[niae]⌋, qui de mente quoque et consiliis nostris poterunt Reverendissimam Dominationem Vestram reddere certiorem.
De aliis rebus minutiori[bus] constituimus nonnulla, quae sub sigillo ⌊terrarum⌋ transm[it]timus Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui nos commendamus c[u]pientes eam diu sospitem et salvam valere.