List #2591
Council of Royal Prussia do Ioannes DANTISCUSGraudenz (Grudziądz), 1542-10-03
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-10-17 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny Ekscerpty dotyczące podróży Dantyszka
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et fautori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et fautor plurimum observande.
Studiorum et obsequiorum nostrorum pro<m>ptitudinem.
Dolemus esse causas, cur nos Reverendissima Dominatio Vestra in his comitiis praesentia sua destituit. Tametsi ex aula nihil huc est negotiorum allatum, fuerunt tamen de communibus patriae rebus graves consultationes. Quarum quaedam tales esse videbantur, de quibus per primam opportunitatem esset apud serenissimam maiestatem regiam coram agendum.
Primum de privilegio indigenarum in articulis constitutionum novissimarum confirmato quidem, sed tamen parum nobis proficuo, dum contraria facta non corriguntur. Alterum de loco ad reponendam accisam orig. axisam⌈accisamaccisam orig. axisam⌉ deputando, de quo voluntatem suam maiestas regia ad petitionem omnium statuum nondum declaravit. Tertium, non minus necessarium, quod moram ferre non posse videtur, de subsidio reparandorum et conservandorum aggerum, quod negotium ipsa quoque maiestas regia in proximo Regni conventu tractandum suscipere dignata est ac de illo a nobis tum commonefieri orig. communefieri⌈commonefiericommonefieri orig. communefieri⌉ voluit.
Qui conventus, cum dicatur brevi futurus et commodum nunc eveniat, ut Reverendissima Dominatio Vestra ad idem forte tempus sit ad serenissimam maiestatem regiam profectura, non dubitamus eam, ut semper pro communibus Reipublicae nostrae commodis sui usum libenter nobis concessit, ita nunc nobis gratificaturam esse, ut haec et alia publica harum terrarum negotia apud eius maiestatem agere ac diligenter promovere non gravetur. Quod, ut facere dignetur, obnixe eam rogamus.
De prioribus duabus causis non attinet dicere Reverendissimam Dominationem Vestram omnia, quae huc pertinent, tenentem. De tertia causa, quibus rationibus
De aliis rebus minutioribus hidden by binding⌈[bus]bus hidden by binding⌉ constituimus nonnulla, quae sub sigillo terrarum transmit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉timus Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui nos commendamus cu hidden by binding⌈[u]u hidden by binding⌉pientes eam diu sospitem et salvam valere.
Ex conventu nostro generali Grudenti ad festum Sancti Michaelis congregato anno Domini MDXLII.
Consiliarii terrarum Prussiae hidden by binding⌈[iae]iae hidden by binding⌉ serenissimae regiae maiestatis