Letter #2622
Ioannes DANTISCUS to Gemma FrisiusHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-01-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Eximie Domine et mihi carissime Gemma.
Salutem tibi, Iacobina[e] tuae cum prolibus, et omnia fausta precor.
Non potui committere, cum is nobilis generosusque iuvenis dominus Cristophorus Conarsky a serenissimo rege meo ad aulam vestram missus sit, quin te litteris meis inviserem, licet vicaria manu scriptis, dictaturae enim, etiam mihi invito, accessit magistratus, eo quod calamo iam a tribus mensibus uti nequeam.
Superiori anno per Eustachium meum a Knobelsdorff, cum me eo tempore ad te scribendi in multis occupationibus deficeret otium, tibi dici commisi de illa mathesi, de qua ad me scripsisti, quod eam auctor, ecclesiae meae canonicus, doctor Nicolaus Copernicius, qui is diebus in extremis fere laborat paralisi affectus, cuidam mathematico evulgandam typis tradiderit. Iussi et epigramma meum tibi legendum ostendi, quod rei ipsius et auctoris non vanas habet laudes. Quid porro cum ea excusione fiat, hucusque me praeterit.
Tu, si quid habes in eadem mathesi vel forsan in ea, quam profiteris, medica facultate a te editum, per hunc serenissimi regis mei oratorem ad me transmittas. Referetur tibi per occasionem non indigna gratia. Si qua etiam in re ipsi domino oratori usui esse possis, te ob veterem meam in te benevolentiam oro, ne pigrere illi tuam praestare operam.
Sunt mihi duo nepotes, quos, sopitis his bellis, quibus orbis Christianus ubique tumultuatur, ad vos mittere statui. Tu – quaeso – me edoceas, quomodo res litteraria quosve lectores habeat, et quibus impensis annuis se apud vos sustineri possint, in eo mihi rem apprime gratam facturus.
Mi carissime Gemma, vale uxoremque tuam meo nomine complectere, etiam si multis volueris vicibus, illique et omnibus amicis salutem dices.
Ex arce mea Heilsberg, XXIX Ianuarii 1543.